Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 7. 1582—1587 (Bp., 1881)
III. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS. 1587. NOVEMBER 14.–1588. JANUÁR 10.
254 POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS. recensitarum, quam externarum administrationem Consilii Hungarici autlioritati committere. Quae omnia postquam eiusmodi sunt, ut quibus rite constitutis demum et gravamina ac incommoda interna omnia tolli, et ne in posterum fiant provideri possit, et iam inde a prima Regni liuius constitutione semper usurpata, et nonnisi, ut praemissum est, paucorum annorum abusu, cum Regni tum suae Caesareae Maiestatis adeoque Reipublicae Christianae detrimento, sunt sublata, revocata vero, Dei optimi maximi munere, non multo post tempore et publico Regni statui, plurimum roboris splendorisque ac dignitatis, et Eisco suae Caesareae Maiestatis non levia incrementa sint allatura ; non dubitant Status et Ordines suam Sacram Maiestatem debitam cum suae benignae oblationis, tum fidelium suorum de restituenda iam tandem realiter integra eorum libertate, non tantum huic Regno, sed Reipublicae etiam Christianae prorsus necessaria, iustissimae postulationis, post tot annorum sollicitationem et expectationem, dementem iam tandem rationem esse habituram; nec commissuram, ut inter reliqua non tantum suae Maiestatis, sed totius Orbis Christiani Regna et Provincias, soli fideles suae Maiestatis Ungari, maiorum suorum virtute parta et constituta libertate, nulla eorum culpa, cum perpetua nominis ipsorum labe, extremaque regni ruina, privati esse videantur. Subiungentes iidem Status et Ordines se praemissa omnia sie ab Omnibus velle intelligi, ne vel authoritatem Serenissimorum Principum Dominorum Caroli et Ernesti Archiducum ulla parte violatam diminutamque esse velint, aut quod in gravioribus deliberationibus speciales Consiliarios suae Sacrae Maiestatis Germanos in Consilium Ungaricum ascisci nolint, aut quod militiam exteris honestis nationibus et bene meritarum personarum ad munia etiam decentia assumptionem probibeant. De summa tantum rerum, hoc est primis et praeeipuis omnis generis Hungaricae administrationis partibus vel Praefecturis non nisi Ungaris conferendis laborant. Inter quos sua Sacra Maiestas inueniet viros et prudentia, usuque rerum tum politicarum tum bellicarum, ita excultos, et non tantum umbratili aliqua rerum meditatione, sed ipso usu, non sine frequenti corporis laceratione et larga sanguinis profusione contra hostem