Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 7. 1582—1587 (Bp., 1881)
III. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS. 1587. NOVEMBER 14.–1588. JANUÁR 10.
248 POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS. cos, verum socios etiam suos, ob cuiusquam studium descendere, non nostra modo, verum etiam uniuersae Reipublicae Cbristianae utilitatis causa, iterum quam diligentissime ab illis petimus, optimamque valetudinem a Deo iis praecamur. Quae literae, quoniam in tanta frequentia Nobilitatis, ab omnibus subscribi non poterant, ab iis qui a nobis ad id deputati sunt, subscriptae et sigillis communitae sunt. Cracoviae VI. die Octobris Anno 1587. Reverendissimarum, Illustr is simarum, Magnificarum, G euerosarum et Nobilium Dominationum Yestrarum amici et seruitores paratissimi Status atque Ordines Regni Poloniae Cracouiae congregati. (Lectae Posonii in Conuentu 14. Novembris A. 87. — Egykorú másolat Körmöcz sz. k. város levéltárában.) VI. 1587. November 19. A pozsonyi országgyűlés válaszirata, a lengyel országgyűlés levelére. Ad Reuerendissimos, Illustrissimos, Magniücos, Generosos et Nobiles Dominos, Status et Ordines Regni Poloniae. Reuerendissimi Illustres, Magnifici, Generosi ac Nobiles Domini, amici nobis obseruandissimi. Perlectae sunt nobis, in praeseuti nostro Conuentu, Yestrarum Reuerendissimarum, Illustrium, Magnificarum, ac Generosarum Dominationum Yestrarum literae, Cracouiae YI. praeteriti mensis Octobris, ad nos datae, quibus nos rogant, ne Serenissimo Principi et Domino Maximiliano, electo Regi Poloniae, Archiduci Austriae etc., Domino nostro gratiosissimo, in adipiscendo isto Regno Poloniae, opem feramus. Ad quas Yestris Dominationibus amice et sincere significamus, quod etsi sua Serenitas liactenus a nobis nullum petierit auxilium, tarnen nostris votis et desiderlis, animisque nil ita infixum esse, quam ut sua Serenitas quiete, placideque, et cum istius inclyti Regni Poloniae unanimi consensu, ipso Regno,