Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 7. 1582—1587 (Bp., 1881)

III. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS. 1587. NOVEMBER 14.–1588. JANUÁR 10.

246 . POZSONYi ORSZÁGGYŰLÉS. suam gratis praestarent, interteneri, ac dictis consiliis, vel eo­rundem praesidibus alterni continue adesse deberent, quo sic in iisdem consiliis partes eo citius breviusque expediri, et sum­ptu illo, quem antea in eiusmodi interpretes facere coacti erunt, sublevari possent; id vero C. R. M ta s tam apud camerae suae aulicae, quam bellicum consilium in effectum deduci curavit. Atque insuper, uti priori etiam diéta a se factum meminit, denuo offert, nominatis a statibus iuxta praememoratum arti­culum cluobus consiliariis hungaris, qui Mtis suae aulam, sic uti dictum est, sequantur, se eosdem non solum negotiorum mere bungaricorum, quae scilicet iustitiam ac iura, libertates­que regni concernunt, sed et mixtorum, tam bellicorum, quam cameralium, consultationibus adhibituram, SiCi B9J etiam cum ipsis communicaturum, quae ad induciarum turcicarum pacta pertinent, et si quae praeterea eius generis negotia, Hungáriáé regno cum aliis communia, occurrere contingat. Eo vero casu, quo illa gravioris sint momenti, alios etiam consiliarios suos hungaros, quod ad hactenus factum fűit, ad eorum tractatio­nem esse convocaturam. Et haec quidem, quo ad praememoratos principales gra­vaminum articulos, ultra quos aliam quoque de moneta hun­garica querelam esse C. II. Mtas meminit. Qua de re eam M tas sua rationem initura est, ut deinceps in hoc suo Hungáriáé regno moneta eius generis, sortis et valoris, magna et parva cudatur, ut tam in ditionibus sacri imperii, quam caeteris Mtis suae regnis et clominiis recipi debeat. Ex quibus cum status et ordines C. R. M ti s benignam integerrimamque fidelibus suis regnicolis, quoad uspiam fieri possit, satisfaciendi voluntatem perspicere possint, Mtas S Ua clementer sibi pollicetur, ipsos status iisdem acquieturos, adeo­que se vicissim ad Mtis suae postulata haud alio, quam ad regni huius reliquias commodius tuendas conservandasque, atque adeo tum publice tum privatim maximé utiles atque necessarias, tales exhibituros, ut nihil aeque, ac patriae suae salutem et incolumitatem sibi cordi esse omnes intelligant, et ad eandem iuuandam ipsi quoque magis ac magis incitentur. Kiviil : Resolutio Sacrae Caesareae Maiestatis, quoad gravamina Hungarica. (Eredeti fogalmazata a bécsi állami levéltárban.)

Next

/
Thumbnails
Contents