Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 7. 1582—1587 (Bp., 1881)

III. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS. 1587. NOVEMBER 14.–1588. JANUÁR 10.

1 587. NOVEMBERBEN. 243 IV. 1587. November 14. Az ország gyűléshez intézett királyi leirat, az országos sérelmek tárgyában. Cum sacra C. ac Hungáriáé et Bohemiae etc. R. M^s, dominus noster clementissimus, nihil aeque cupiat ac inclyti regni huius Hungáriáé rebus quam optime consulere, ac eiusdem fidelium statuum et ordinum desiderio, in bis, quae illis praecipue cordi esse prioribus generalibus conventibus declararunt, quoad uspiam praesens temporum et rerum sta­tus ferre videatur, satisfacere: M t {* 3 sua eorum benigne memor, quae in novissima,diéta de nonnullisregnicolarumgravaminibus, Mti suae kumiliter supplicata fuerunt, non praetermisit, quin, re quoque cum consiliariis suis hungaris diversis vicibus comrau­nicata, diligentem de iisdem gravaminibus tollendis, vel saltem mitigandis, ac talibus rationibus et viis ineundis deliberationem susciperet, quibus idonea rebus illis adhiberi possent remedia. Cum igitur gravamina illa in tribus potissimum articu­lis: nimirum officialibus hungaris in regno constituendis, op­pressione nobilium et colonorum tollenda, et consilio ac expe­ditione hungarica consistere videantur; M tí is sua quod ad pri­mum attinet, talem se hactenus progressum fecisse existimat, ut fideles status et ordines de magno praefectorum sive capi­taneorum exterorum numero conquerendi minus iam causae habituros esse sibi polliceatur. Etenim plaerisque locis finiti­mis, quorum praefecturae et capitaneatus a tempore illo vaca­runt, de hungaris provisum fűit, adeoque pauca hoc tempore supersunt confinia, quibus alii, quam indigenae, praesint. Quibus autem de causis M t as sua aliorum regnorum et dominiorum suorum homines ab lmiusmodi officiis militaribus prorsus excludere nequeat, fidelibus statibus saepe antea, ac in novissima etiam diéta in mentem vocatum fuisse M f cas sua meminit, adeoque hoc loci eadem repetere supervacaneum arbitratur. Attamen oífert M ta s eius se deinceps etiam in lm­iusmodi officiorum collationibus praecipuam hungaricae nati­onis rationem esse habituram, ac Agriensem quidem praefec­turam, propecliem vacaturam, hungaro esse collaturam. 16*

Next

/
Thumbnails
Contents