Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 7. 1582—1587 (Bp., 1881)

III. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS. 1587. NOVEMBER 14.–1588. JANUÁR 10.

1 587. NOVEMBERBEN. 231 provideri benigne postulat, ut vicecomes per cameram requisi­tus de talibus officialibus, eoramque baeredibus mox iudicium administrare, et satisfactionem ex eorundem bonis impendere teneatur. Eos vero, qui pro delicti qualitate id mererentur, in personis quoque puniat; contradictione, inhibitione et repul­sione non obstantibus. Et quia nonnunquam in offiiciales quosdam inquiren­dum est, decernendum quoque censet M ta s sua, quod viceco­mites quorumvis comitatuum ad simplicem camerae requisiti­onem, attestationes, deputatis ad boc idoneis personis, ac servatis de more observari solitis, liaud gravatim. etiam sine propalatini literis praeceptoriis, ut quae ob longiorem ipsius absentiam non semper haberi commode possunt, colligi et ad cameram transmitti curent. Insuper C. E. M te s fidelibus inclyti huius sui regni statibus et ordinibus haud obscurum esse arbitratur, quantum non modo M ti s suae, sed ipsorum etiam statuum ac reipublicae huius intersit tricesimarum proventus promoveri potius et augeri, quam ulla ratione diminui, cum M ta s sua eosdem non tarn ad suos privatos [quod tarnen in M ti s suae arbitrio posi­tum esse ipsi status norunt], quam publicos regni usus, prae­sertim vero coníiniorum defensionen et tuitionem impendere soleat. Ac inde quidem fit, ut quemadmodum M ta s sua omnino sibi persvasum habet, fideles status et ordines haud aliter iudieaturos, quam aequum iustumque, quinimo necessarium iuprimis esse, ut exigendis tricesimis quam maxima adhibeatur diligentia et cura; ita nec de eo dubitet, ipsos status et ordines ab iis omnibus, quae ad earundem tricesimarum proventus conservandos, augendosque, illorum vero qui in huiusmodi tricesimarum diminutionem quicquam attentare non verentur, fraudulentas machinationes cohibendas opportuna esse possunt, haud alienos fore. Cum igitur C. R. Mtas intelligat, certa esse lóca, in qui­bus filiales tricesimas erigi consultum foret, veluti in finibus quibusdam turgicis etpolonicis, atque insuper memoria repetát, quae in prioribus aliquot dietis, tum de colonorum sive rusti­corum fraudibus, qui, sub praetextu usus domestici, magnam pecorum copiam coemunt, illaque postmodum, nulla soluta

Next

/
Thumbnails
Contents