Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 7. 1582—1587 (Bp., 1881)

III. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS. 1587. NOVEMBER 14.–1588. JANUÁR 10.

1 587. NOVEMBERBEN. 229 De combiistis sessionibus, quibus trium annorum immu­nitás lege sancita est. magna passim in dicarum exactionibus contingit perturbatio. Praetendunt enim coloni, plaerisque in locis, de illis etiam dicis immunitatem, quarum termini ante combustionem praeterierunt. Quapropter C. R. Mtas publica constitutione decernendum censet, ut si combustio post exao tum liunc vel illum terminum contigit, colonus dicam praete­riti termini praestare teneatur; sicque non de praeteritis, sed combustionem sequentibus terminis trium annorum spacio a solutione dicae immúnis habeatur. Ita enim futurum est, ut neque fiscus suis proventibus fraudetur, neque coloni iniuriam patiantur, ac insuper ipsa quoque inordinata dicarum retentio vel exactio tollatur. Et quoniam publica patriae salus, ad quam dicarum pro­ventus destinantur, ad omnes regni indigenas pertinet, ideoque merito ab omnibus iuvanda est, utique haud iuiquum censeri debet, quod a ruthenis atque rascianis, uec non valachis, tani iis, qui in pagis habitant, quam illis, qui in pagis quidem aut oppidis nulla domicialia habent, attamen magnam pecorum copiam alunt, et plaerisque colonis in pagis degentibus, publi­cae contributioni obnoxiis ditiores sunt, integrum dicam exigi. Indignum quippe foret, quod cum ab universis aliis regni hu­jus incolis, ad propellendas patriae calamitates, subsidia prae­stentur, solae hae nationes ac hocce genus hominum, qui pari cum multis aliis indigenis terrae utilitate gaudent ac fruuntur, a publicis contributionibus immunes haberentur. A molitoribus etiam, tam qui in fluviolis, quam iis, qui in anmibus navigalibus molendina habent. necnon artitices in oppidis aut villis degentes, qui ex arte sua uberem quaestum capiunt; item carbonariis, quorum plerique ditiores sunt colo­nis, dicarum solutioni obnoxiis, nec non inquilinis, C. Regiaeque Mtas non minus, quam aliis integram dicam exigendam censet, Edocta est quoque Mtas su a plurimos passim in bonis dominorum et nobilium esse libertinos, qui sese a publicis con­tributionibus subtrahant, magno cum fisci detrimento. Solere enim dominos atque nobiles servitores suos, quorum vel tenuia experti sint servitia, loco mercedis in pecunia praestandae, liber­tate qualicunque donare: liincque fieri, ut cum consvetudo

Next

/
Thumbnails
Contents