Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 7. 1582—1587 (Bp., 1881)

III. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS. 1587. NOVEMBER 14.–1588. JANUÁR 10.

1 587. NOVEMBERBEN. 227 conservandasque, in sacri imperii contributionibus positum sit momenti; quo fit, ut cum eiusdem imperii subsidia, praeterito anno octuagesimo secundo, M fc i suae in quinquennium oblata, iam expirarint: Mtas eius liaud abs re nihil sibi prius faciendum existimarit, quam ut ad imperialia comitia praeparanda ani­mum adiiceret. Ac proinde id nunc sedulo agit, ut rebus ad hoc necessariis opportune constitutis, eiusmodi comitia primo quoque tempore indici ac celebrari possint. Quae cum ita se haberent, C. vero Regiaque M ta s animo perpenderet, non ipsi solum. verum etiam fidelibus suis regni­colis hungaris multis de causis pergrave atque incommodum fore, si praesens haec diaeta ulterius differretur: Mtas eius, re cum fidelibus suis consiliariis hungaris communicata, in eam venit sententiam, ut cum fratre suo charissimo Sermo principe et dno dno Ernesto, archiduce Austriae etc. fraterne agendum duxerit, ut Serenitas sua, nomine et loco C. Regiaeque Mtis dietam istam celebraret, concessa etiam Sérti suae plena de rebus omnibus tractandi et concludendi potestate. Quocirca Mtas su a C. et R. benigne clementerque con­fidit, fideles regni ordines et status sese in omnibus, quae praefatus Ser mu s archidux, vigore huiusmodi plenipotentiae, in generali hoc conventu, nomine Mtis suae, tractaturus est, tales exhibituros esse, uti fideles Mtis suae regnicolas et sub­ditos facere convenit. Caeterum ut ad rem ipsam ac ea deveniatur, quae in hoc praesenti conventu agenda traetandaque erunt, C. R. Mtas primo loco supervacaneum fore arbitratur fidelibus suis regni­colis, dominis praelatis, magnatibus, baronibus, nobilibus, cae­terisque ordinibus et statibus in mentem revocare, quantos hactenus sumptus Mtas eius pro defensione et conservatione liuius suae Hungáriáé regni impenderit, cum iisdem satis iam constare existimet, Mtem suam quicquid tani ex sacri romani imperii, quam regni suae Bohemiae, ac annexarum necnon su­arum Austriacarum provinciarum et dominiorum subsidiis col­ligi potuit, id omne alacri pioque studio liuc convertisse, neque tamen immensis illis, qui ad praesidiorum militarium in limi­tibus constitutorum solutionem, locorumque finitimorum mu­nitionem atque intertentionem necessario requiruntur, sufficere 15*

Next

/
Thumbnails
Contents