Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 7. 1582—1587 (Bp., 1881)
II. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS. 1583. MÁRCZIUS- ÉS ÁPRILISBAN.
1583. áp. il15an. 155 tam exigua, uti memoratum Statuum scriptum prae se fert, haberetur ratio. Quae cum Majestas sua fidelibus Statibus et Ordinibus ad animos revocanda duxit, tum vero ipsis dijudicandum relinquit, quo pacto tam Sacri Romani Imperii Electores, caeterique Principes et Ordines, quam aliorum Majestatis suae Regnorum et Provinciarum Status, sint accepturi, ac quonam illis animi esse possint, si ipsos Hungáriáé Regnicolas, ad necessitates suas sublevandas, minus se promptos se exliibere intelligent. Ac proinde Status et Ordines clementer hortatur et monet, ut eorum, quae breviter adducta sunt, quaeque ulterius lioc loci merito consideranda sunt, condigna ratione babita, ad articulos a Majestate sua propositos, absque longiori aliqua mora, se resolvant, ac ita respondeant, uti Regni necessitas maximopere exposcit, suaque Majestas benigne confidit. Eo facto Majestas sua, quo ad ipsorum gravamina atque postulata, eas se rationes inituram offert, quibus iisdem, quantum maximé praesens rerum et temporum status perferre poterit, opportuna remedia adhiberi queant. Ac Majestatem quidem suam aliud liac in parte facere liaud posse deciarat. (sic.) Quod si vero secus fiat, Majestas sua diutius se hic detineri, minusque reverentur secum agi, haud passura est; quin potius Majestati suae, quid ulterius facto opus sit, necessario cogitandum erit. Et haec quidem Majestas sua fidelibus Statibus, ad ipsorum scriptum, pro finali Caesarei sui animi et voluntatis declaratione, significare benigne voluit; ab iisdem Statibus ad memoratam propositionem certum quamprimum expectans responsum. De caetero autem gratiam suam Caesaream et Regiam eis clementer deferens. (Egykorú irat a bécsi udvari kamara levéltárában.)