Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 7. 1582—1587 (Bp., 1881)

II. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS. 1583. MÁRCZIUS- ÉS ÁPRILISBAN.

152 POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS. tet, qui aulám sequi et negotiis, tarn mere Hungaricis quam mixtis adhiberi possint, ipsi quidem Status et Ordines satius futurum arbitrantur, si sua Majestas aucto numero Consili­ariorum, qui tam apud Dominum Locumtenentem continui sint, quam a Majestate sua Caesarea vocati praesto esse possint, Regimen Ungaricum iustituat. uti antea in usu erat, in quo omnia Ungarica tractentur; ita scilicet, ut minora negotia Dominus Locumtenens, cum bis Consiliariis, qui continue se­cum esse possunt, majora vero negotia, et graviora, ad defen­sionem et conservationem Regni necessaria, sua Mtas, convo­catis caeteris etiam Dominis Magnatibus tractet et decernat . Consiliariis vero suum solitum salarium, et diurnas expensas reddendas statuatln liacvero meri et mixti negotii hungarici de­claratione fideles status et ordines Regni anxii haerent, et ipsi omnia ea quaecunque in Hungaria sunt non mixta sed mere hungarica existimant, ut sunt proventus omnes, confinia omnia juridica, Militaria, Cameralia, Tricesimalia, Mineraria et Mon­tanica officia omnia, tam saecularia, quam spiritualia, pacta­que induciarum. Quae etiam ut Majestas sua sic clementer intelligere et ea per Ungaros tractari velit, similiter postulant, Ad miserae plebis oppressiones avertendas et compes­cendam militarem licentiam, Majestas sua Caesarea Serenissi­mum Arcliiducem Dominum Maximilianum, fratrem suum charissimum, Dominum eorum gratiosissimum, se ad partes Regni superiores loco Oapitanei generalis expedituram benigne innuit, et sic militari insolentiae obviam iri posse existimat. Pro ea quoque cura et páter no erga se studio, Status Majestati suae Caesareae magnas gratias habent; in eo Majestatem suam Caesaream humiliter et fideliter admonitam esse cupientes, ut suam Serenitatem, salva omnium Ordinum libertate, publica ac communicata ea quoque re cum suis fidelibus Consiliariis Ungaris, eo modo, ordine, instructione, autlioritate, eaque sol* vendorum militarium stipendiorum certitudine, expediri et dimittere (sic) curet, ut et licentiam cohibere, praedanti et vicino ac inquieto hosti resistere queat; ut ea suae Serenita­tis profectio, tam Majestatis suae, quam sibi et Statibus liono­rifica et proficua sit. Ad quam rem etiam hoc summe erit ne­cessarium. ut sua Serenitas nihil agat, nisi cum Consiliariis

Next

/
Thumbnails
Contents