Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 7. 1582—1587 (Bp., 1881)
II. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS. 1583. MÁRCZIUS- ÉS ÁPRILISBAN.
148 POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS. ratione diversorum gravaminum humiliter supplicata fuerunt, neque praetermisit M ta s sua, quin suscepta ab eo tempore diligenti rerum istarum deliberatione, in lianc praecipue curam incumberet, ut hujusmodi gravaminibus per quaecunque idonea media et vias consuli posset, adeoque in nonnullis ita jam providit, ut fidelibus regnicolis satisfactum iri confidat. Etenim M ta s sua utriusque supremi capitaneatus officia, tum Canisiensem quoque Palotensem et Papensem praefecturas sive capitaneatus hungaris consessit, atque insuper Agriensem capitaneum, data jam ei licentia, dimittere, arcisque istius curam alteri, eidemque bungaro, demandare constituit. In conferendis etiam aliis capitaneatibus deinceps vacaturis benignam fidelium suorum regnicolarum rationem habitura. Praelaturis insuper et dignitatibus ecclesiasticis nec non officiis secularibus, quae vacabant, jam provisum est; si quae vero supersunt Caes a Regiaque Mtas de iisdem conferendis benigne cogitabit, seque opportune resolvet. Quo ad cancellariam et consilium hungaricum spectat, M ta s sua clementer postulat, ut status et ordines in hac praesenti diéta duos ex Mtis suae consiliariis hungaricis nominent, qui ad tempus, ac iis recedentibus, alii duo, sicque per vices bini semper Mti sua e adsint, ac eiusdem aulam continuo sequantur. Quos quidem nominatos, et iisdem successuros Mtas sua non solum negotiorum mere hungaricorum, quae scilicet justitiam ac jura libertatesque regni concernunt, sed et mixtorum, ac tam bellicorum, quam cameralium consultationibus se adhibituram esse benigne oífert. Ita ut hac in parte ulterius conquerendi nullám idoneam causam reliquam fore existimet. Ad miserae plebis oppressiones, militisque praesidiarii insolentiam quod attinet, fidelibus regnicolis ita omnino persvasum esse debet, quod uti illorum recordatio Mtis suae animum nunquam non siimrno dolore afficit: ita nihil magis desideret, quam hujusmodi malis idonea adhibere remedia. Quid autem piae Mtis Suae voluntati atque studio hactenus maximé obstiterit, ipsis statibus satis utique constat. Ex biennali enim subsidiorum defectu, ac secuta inde tardiori militum solutione, diversa profecta sunt mala et inconvenientia. Quae ut deinceps evitari, ac (quod hoc loci praecipuum est)