Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 7. 1582—1587 (Bp., 1881)

II. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS. 1583. MÁRCZIUS- ÉS ÁPRILISBAN.

ORSZÁGGYŰLÉSI IROMÁNYOK ÉS TÖRVÉNYEK. I 1582. Deczember 28. Királyi meghívólevél a pozsonyi országgyűlésre. Rudolphus secundus, Dei gratia electus Romanorum Imperator Semper Augustus, ac Germaniae, Hungáriáé, Bo­liemiae etc. Rex, etc. Prudentes et Circumspecti, fideles nobis dilecti. Ubi pri­mum, peractis in Sacro Romano imperio negotiis, quorum causa eo profecti fueramus. Dei benignitate, incolumes liuc reuersi sumus, prima et praecipua nobis cura fuit, ut ea, quae ad bonum et salutem istius Regni nostri Hungáriáé, et par­tium ei subjectarum, statum pertinent, et priuata quoque fidelium nostrorum Regnicolarum nostrorum negotia concer­nunt, curanda et tractanda aggrederemur ; quo et eorum hu­mili petitioni, et nostrae etiam clementi oblationi, in proxime celebrata Dieta factae, satisfieret. Hac itaque causa, generalem, uniuersis Statibus et Ordinibus ejusdem Regni nostri Hungá­riáé et partium ei subjectarum, Conuentum, ad primum diem futuri mensis Mártii, anni millesimi quingentesimi octoge­simi tertii, ad Ciuitatem nostram Posoniensem, indicendum et promulgandum, eique, volente Deo, certo personaliter inter­esse decreuimus. Quare Fidelitati Vestrae, liarum serie, fir­miter committimus et mandamus, ut ad praefatum diem et locum, peculiares et sufficientes nuntios, e medio vestri, sine ulla excusatione, mittere et expedire debeatis, qui sint viri prudentes, pacisque et concordiae studiosi, qui illic cum Do­minis Praelatis et Baronibus ac Nobilibus, caeterisque Stati-

Next

/
Thumbnails
Contents