Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 6. 1573—1581 (Bp., 1879)
I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1574. MÁRCZIUSBAN
58 A POZSONYI OliSZÁC.GYULÉS portarum connumerationem commodi atque emolumenti esse rediturum: ita si eorundem oblationi, pro conditione rei satis tolerabili locus detur, id gratum adprime habituros, indeque nobis etiam apud eosdem Ordines haud dubie multum benevolentiae accessurum esse. Petita portarum rectiíicatio, cum possessiones et villae per Turcas exustae, aut colonis in Servituten! abductis, desolatae, a dica merito sint eximendae, neutiquam detrectanda, sed benigne admittenda videtur. Ut autem fraus ex condescensionibus in de sequentibus nasci solita, quae in responso Statuum silentio praeteritur, deinceps caveatur: Camerae lmngaricae serio iniungendum est, ne hac in parte suo officio deesse, sed cum prouentus dicae alias satis sint tenues, sedulo et diligenter advigilare velit, ne in rectificatione portarum, privati questus gratia, a quovis hominum quicquam fraudis committatur. Porro quia Ordines et Status, quo ad tributarios, molitores, libertinos, carbonarios, sectores, nec nou salaria dicatorum, vicecomitum item exemptiones et hierum Camerae ad Maiestatis vestrae arbitrium sese componunt, acquiescendum est. Modus de exigenda a Ruthenis et Yalachis dica, per Ordiues et Status regni propositus, videtur observandus; eo addito, quod Rutheni et Yalachi, qui in villis alias per colonos Hungaros habitatis, ideoque solutioni dicae obnoxiis, consederunt et terras colunt, aliorum instar colonorum decimas solvere teneantur. Similiter ad cohibendos eosdem Rutlienos et Yalachos ab assuetis furti, rapinae et aliis id genus maleficiis statuta publica Novisolii antehac edita et per Ordines ac Status allegata observentur. Ut gratuitae duodecim dierum operae denuo concessae, ad munienda, secundum petitionem Ordinum et Statuum, loca finitima convertantur, consentiendum; earum autem operarum distributio, cum in eo multum momenti situm sit, Maiestati vestrae, cui communis omnium regnicolarum defensio incumbit, omnino reservanda videtur, ne labores in usum publicum destinati in privatum commodum transferantur, neve concessa uni aut alteri in confiniis turcicis existenti et bona