Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 6. 1573—1581 (Bp., 1879)

I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1574. MÁRCZIUSBAN

1574. MÁHCZIÜSRAN. 55 sactionem multifariam violari; occupamnt enim nunc totali­ter bona Domini Francisci Dobo, pertinentias Pocbay et Peer, quas páter eius et ipse hactenus libere possedit; item Stephani Swliok et Valentini Preposthowary ac Benedicti Farkas, ac alterius Stephani Melyth, et Tliomae ac Petri Kende, in Vgocha et Maramarusiensi Comitatibus existentes. Itaque summa cum humilitate Maiestati suae Caesareae sup­plicant, dignetur clementer hanc Transsylvanorum licentiam auertere, et mandare, ut limites eis concessos minimé transe­ant, atque Tricesimatores quoque suos a molestanda clitione Maiestatis suae Caesareae prohibeant. De arce Selyn, in Sclauonia sita, dignetur Maiestas sua clementer id, quod diguum et iustum est, statuere, ut Dominus Batory iuribus suis iam tandem adeptis gaude­re queat. De eo quoque Regnicolae Maiestati suae Caesareae humiliter supplicant, ut salarium Domini Locumtenentis Pa­latinalis augere dignetur, et tantundem ei solutionis clemen­ter constituere, quantum eius praedecessor bábuit; similiter Domino personalis praesentiae Locumtenenti. Dignetur etiam committere, ut consuetum salarium Magistris Prothonotariis Domini Locumtenentis personalis praesentiae nec non As­sessoribus, tarn hic Posonii, quam in Eperyes in sede ju­diciaria Maiestatis suae Caesareae existentibus, e Camera integre persoluatur, ne propterea judicia aliquem defectum paciantur. Gaspar Tardy viam illám publicam, quae inter Gal­gocz est, de qua ipse telonium exigit, ponté consternat, sub amissione telonii, ne postae et negocia suae Maiestatis re­morentur. Postremo supplicationes quasdam priuatarum persona­ruín, videlicet liberarum et montanarum Civitatum, et here­dum olim Nicolai Orozlankewy, ac viduae olim Gregorii Kwn, nec non Laurentii Balyka, veterani et vulneribus debilitati militis Agriensis, qui petit prouisionem; item Stepliany Belnay, militis similiter Agriensis, qui Mathiam Trhary transfugam et Turcarum itineris ducem manu cepit, aliorumque plurium, cum hoc praesenti eorum scripto, Regnicolae Maiestatibus suis

Next

/
Thumbnails
Contents