Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 6. 1573—1581 (Bp., 1879)

I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1574. MÁRCZIUSBAN

1574. MÁRCZ1USRAN. 53 vigorem retineant, et cum iisdem litteris pars triumphans ad executionem procedendi plenariam habeat facultatem. Praeterea cum Conuentus Ecclesiae Beati Michaelis Archangeli de Chorna jam multis retroaetis annis executiones solitas facere cessauerit, peculiarisque is Conuentus sit, qui in Comitatu Soproniensi antiquitus ad executiones processit; ideo eundem Conuentum restaurandum Regnicolae censent, et in posterum executiones ab eo in Comitatu Soproniensi fieri debere statuunt; ita tarnen ut illae executiones, quae per Ca­pitulum Castriferrei hactenus in Comitatu ipso Soproniensi factae sunt, in suo vigore maneant, et Dominus Praeposi­tus modernus curet, ut personae conuentuales pleno numero et Nótárius idoneus continue istic adsint, ne quis error in publicis Regnicolarum executionibus committatur. In partibus tarnen Comitatus Soproniensis versus Chepregh, et aliis quae sunt extra districtum Rabakeoz, tam Capitulum Castriferrei, quam Conuentus Chornensis aequaliter procedere valeat. Hoc quoque Regnicolae statuunt, ut pretium litterarum, quae ex Capitulis vel Conuentibus emanari solent, moderetur, et ea­rum taxa deinceps, juxta decreta AVladislai Regis superinde edita, exigatur. Porro Status et Ordines Regni unanimiter supplicant, ut Maiestas sua Caesarea omnes eorum appellationes sub praesenti eorum Conuentu reuideri faciat, ne miseri causantes juribus ipsorum frustrentur, et inanes expensas fecisse vi­deantur. Comitatus de Beregh supplicat, ut cum nunc Supremo Comite careat, et illud officium Semper ex arce Munkach fuerit administratum, quod nunc Dominus Gaspar Magochy possidet, dignetur Majestas sua Caesarea illum in Comitem Comitatus Beregh benigne constituere. Quamquam autem insuperiori Conuentu anni MDLXYII. publice cautum fuerat, ne procuratores in sede judiciaria Maiestatis suae, aut etiam in Comitatibus aliter causas age­rent, nisi prius praestito juramento, quod vocant calumniae ; quia tamen Regnicolae ob procuratorum varia inuenta parum commodi ex eo decreto sensisse videntur, tum quod huius­modi jurati procuratores multum Optant mercedis, vel pro

Next

/
Thumbnails
Contents