Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 6. 1573—1581 (Bp., 1879)
I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1574. MÁRCZIUSBAN
1574. MÁRCZ1USRAN. 51 reae Ütem mouerunt, eamque in sede Maiestatis suae Caesareae prosequuntur ; Regnicolis vero fidelibus Maiestatis suae Caesareae etiam cum eiusmodi personis, quae extra limites Transsyluaniae, in dicione Maiestatis suae Caesareae bona liabent, non licet jure agere : itaque Status et Ordines Regni liumiliter supplicant, dignetur Maiestas sua Caesarea benigne modum et viam aduenire, qua liceat cum Transsyluanis ultro citroque, quam quisque litem et causam habuerit, jure mediante prosequi. De redimendis Castris ad Austriam. et Ciuitatibus ad Poloniam oppignoratis, item de finibus seu limitibus Regni Hungáriáé et Sclauoniae, versus Moraviam et Austriam, Stiriamque et Carinthiam existentibus, Maiestas sua Caesarea dignetur Statuum et Ordinum crebras supplicationes dementer in mentem reuocare, et deputatis utrinque Commissariis idoneis, reuisionem ipsam incipiendam mandare. Quia autem a Dominis quoque Germanis liuiusmodi finium reuisio urgeri dicitur : dignetur Maiestas sua Caesarea contencionem illám metalem, quae inter colonos Domini Francisci Nadasdy, ad Borsmonostra pertinentes, ac oppidanos de Kyrsclilagli Austriacos orta est, et alias omnes differentias per Commissarios dirimendas mandare. Item est terra quaedam in Comitatu Castriferrei Zeekfeolde appellata, quae ex adiudicatione Commissariorum tarn Hungarorum quam Germanorum, quibusdam Nobilibus eius Comitatus reddi debet, ac super ejus obtentione litterae quoque ex utraque Cancellaria tarn Hungarica quam Germanica extant : dignetur Maiestas sua Caesarea et Regia eam terrani per Commissarios nouiter exmittendos, Nobilibus, qui eam obtinuerunt, restitui jubere, et mandare Francisco Sebének, Capitaneo in Kewsegh, ut ab illis terris occupandis deinceps abstineat. Commissarii autem ex parte Hungarorum ad hanc reuisionem terrae Zekfeolde, et ejus differentiae, quae inter Dominos a Kinsperg, ac Nobiles de Eor mota est, deputati sunt Domini Episcopus Tininiensis, Locumtenens Palatinalis, Nicolaus Istwanffy, Emericus Pethe, Protonotarius et Director causarum Maiestatis suae Caesareae, qui ad festum beati Stephani Regis cum Commissariis Germanis, a Maiestate sua Caesarea designandis, eo pro 4.*