Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 6. 1573—1581 (Bp., 1879)

I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1574. MÁRCZIUSBAN

48 A POZSONYI OKSZÁGGYÜLÉS da duxerunt. Ad quae similiter dementem Maiestatis suae Caesareae et Regiae resolutionem omnibus votis expectant. Primum itaque de arendatione Decimarum, ea quae tempore foelicis corouationis Serenissimi Regis Rudolphi san­citae, sed postea ob temporis breuitatem in commodiorem de­eernendi occasionem rejecta fuerunt, nunc repetunt et statu­unt, ut si Decimas quaspiam Praelati arendare voluerint, eas Maiestas sua Caesarea in locis ad sua confinia prorsus et pe­nitus propinquis arendaro possit. In locis tamen a confiniis re­motioribus, nemo Capitaneorum, Camerariorum aut Officia­lium, proprii lucri et commodi causa, Decimas contra dominos terrestres arendare ausit. Decimae autem omnes, quae hacte­nus in specie sunt collectae, etiam in posterum eo modo colli­gantur, idque fiat juxta modum et ordinem in articulis anni MDXLYIII. conscriptum. Et si qui Capitaneorum, Camera­riorum, aut aliorum secus facerent, officio priuentur, Maiestas etiam sua Caesarea articulos anni MDLXIX. super Decimis editos, et hactenus per Capitaneos non obseruatos, ubique mandet obseruari. Mobiles vero, qui per Turcas sedibus pulsi, in Confiniis habitant, Decimas propriorum bonorum valeant arendare. Deinde neque Nobiles de terris ad Curias eorum nobilitares pertinentibus aut extirpatitiis, neque Ecclesiasticae personae de suis vineis decimas dare teneantur. Et quia in negocio Decimarum grauissimae fiunt et iui­quissimae exactiones, ita ut pro singulo frugum manipulo sin­guli duo nummi exigantur et vinum pennae, uti appellant, su­pra Decimam extorqueatur; ideo statuunt Regnicolae contra iniquos huiusmodi exactores, quod Capitaneus ipse, qui Deci­matores emittere sólet aut officiales alii quicunque, si inso­lenter et contra publicas constitutiones in exactione Decimae processerint, euocentur in praesentiam Dominorum juclicum ordinariorum, et causa ibidem extra omnem seriem adjudice­tur, et ipse Capitaneus seu officiales alii quilibet pro violentia in ducentis florenis, ac pro refusione damni in poena dupli conuincantur, et exequutio fiat per testimonium Capituli aut Conuentus, ac hominem Regium, contradictione, inhibitione et repulsione non obstantibus. Indebiti tamen accusatores in

Next

/
Thumbnails
Contents