Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 6. 1573—1581 (Bp., 1879)

I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1574. MÁRCZIUSBAN

MÁRCzitJSBAN. 43 Öanisam habentur, quae diuersi Nobiles hactenus non sine inagnis impensis tenuerunt. De iis quoque prouidendis Maie­stas sua Caesarea et Regia, juxta fidelium suorum Consilia­riorum Hungarorum opinionem, Maiestati suae Caesareae aes­tate proxima bumiliter significatam, benigne dignetur memi­nisse; nara si aliquod ex eis amittetur, Regnum ipsum in­genti detrimento afficietur. De puniendis vagis et liberis baidonibus extat consti­tucio anno MDLYII. per Regnicolas publice decreta, ad quam nunc quoque se Status et Ordines reiiciunt. Addunt tamen hoc, juxta dementem Maiestatis Caesareae voluntatem, ut ea con­stitucio, quae antea de peditibus tantum fűit sancita, imposte­rum etiam de equitibus liberis, sub cuiuscunque nomine diua­gantibus, miseramque plebern vexantibus, intelligatur; qui ut­plurimum per Capitaneos Maiestatis suae in partibus superio­ribus existentes teneri dicuntur. Porro quod Maiestas Caesarea et Regia se edoctam esse dicit, non solum colonos sed etiam Nobiles quosdam sponte et nitro Turcis in secreto se dedere et subiicere, atque luiic malo, quo hosti dicionis suae terminos latius proferendi ansa praebetur, obuiam eundam censet : Statibus et Ordinibus Regni visum est, tributarios colonos et etiam Nobiles unius sessionis, qui iam se Turcis subdiderunt, juxta novissimae Dietae anni MDLXIX. constituciones, in eo quo nunc statu permanere posse ; sicuti etiam alios colonos, qui in hunc usque diem se Turcis tributarios, metu seruitutis aut mortis reddi­derunt, Deinde tamen Comites et Vicecomites diligenter prae­caueant, ne villae aliquae Turcis se subjiciant, et si quae sub­jicerent, in earum colonos grauiter animaduertant. Nobi­les vero, qui ex suis bonis metu hostili aufugiunt, si in arces finitimas se ad habitandum contulerint, liber eis pa­teat aditus, et in honore habeantur; atque si qui ex eis spontanea voluntate stipendium merere voluerint, admittan­tur. Protestantur tamen hoc loco Nobiles Comitatus Za­ladiensis, nisi eis condigna defensionis remedia adhibean­tur, colonos suos iugum Turcicum subire oportere, aut ditione Maiestatis suae Caesareae relicta, alio migraro. Judiciis octavalibus Status et Ordines Regni eadem lo-

Next

/
Thumbnails
Contents