Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 6. 1573—1581 (Bp., 1879)

IV. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1580. FEBRUÁR- ÉS MÁRCZIUSBAN

410 A POZSONYI ORSZÁTÍÜÍÜLÉS neos ipsis imperitare velit, et sciunt ipsi Status et Ordines, non ad imperitandum, sed ad defendendum illa praesidia esse comparata, quos limites ut transiliant suam Maiestatem nequa­quam esse illis permissuram. Postremo Serenitas sua omnino sibi persuaserat, ipsos Status et Ordines, recepto responso suae Maiestatis ad graua­mina proposita tot monitiones a sua Maiestate et Serenitate interpositas, babito condiguo respectu, ad regiam dignitatem, de publicis quoque articulis, in propositione regia compreben­sis, de more responsum suum articulatim iuscriptis daturos fuisse; quod cum bactenus factum non sit, non potest id suae Serenitati uon graue videri. Denuo igitur ipsos Status et Or­dines hortandos benigne putauit, ut cum iam omnino ipsi co­gnoscant, ampliore a sua Serenitate nunc quidem praestari non possse, praesenti eiusdem declarationi acquiescentes, respon­sum suum morigerum, ad articulos, in dicta propositione pro­positos, ulterius ne differant, sed babita consideratione cum defectus pecuniarii et aliarum rerum in confiniis existentes, praecipua causa et origo tantarum difficultatum et grauami­num existant, quod subtractis aut negligentius administratis ipsorum iustis subsidiis, fieri non posse, quin ut defectus, ita et grauamina augeantur. Et quod quicquid a sua Maiestate bac in parte a Statibus et Ordinibus petitur, icl totum non ad priuatum suae Maiestatis commodum, sed accedentibus sacri imperii et omuibus aliorum suae Maiestatis regnorum et pro­uinciarum auxiliis, ad ipsorum conseruationem pertineat; quo magis ipsis cauendum sua Serenitas putat, ne cum caeteris, qui boc tempore remotiores ab hoc periculo Turcico sunt, ip­sos in propria sua salute procurancla cessare videant, ipsi quoque iam tot contributionibus alias defatigati, segniores et languidiores reddantur. Super comitatuum et priuatorum liominum supplicatio­nibus, Serenitati suae exbibitis, eadem pro aequitate et iusti­cia, primo quoque tempore, benigne sese resoluet. Fidelibus regni statibus atque ordinibus beneuolentiam et benignitatem suam propenso studio deferendo. Kivttl : Responsum serenissimi archiducis aü Replicam Statuum et Ordinum Hungáriáé. (Egykorú másolat a bécsi állami levéltárban.)

Next

/
Thumbnails
Contents