Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 6. 1573—1581 (Bp., 1879)
IV. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1580. FEBRUÁR- ÉS MÁRCZIUSBAN
406 A POZSONYI ORSZÁTÍÜÍÜLÉS euidentibus necessitatibus et periciilis praesidii Canisiensis id ita exigentibus, dimidia saltem parte contenta fűit, altera dimidia apud ipsos Bamffios relicta; quae omnia ipsis Statibus et Ordinibus proponenda quoque fuerant. Verba quidem decreti septuagesimi quarti anni strictiora sunt, quam vel publica necessitas, vel priora et posteriora decreta ea de re facta innuant; non tamen credendum est, aliam Statuum et Ordinum etiam tum fuisse mentem, quam ut arcibus finitimis de commeatu optime posset esse prospectum. Neque sane una et eadem potest esse priuatorum et publicorum commodorum, sed borúm potius praecipua semper debet esse ratio, qua labefactata et priuata quoque commocla omnino interire sit necesse; quod cum Status et Ordines ipsi tantopere de defectibus circa rem annonariam in arcibus existentem et iure quidem optimo conquerantur, indeque magnum sibi periculum timeant, confidit sua Serenitas non tantam futuram priuati commodi apud ipsos considerationem, ut non publicam securitatem eidem longe ante ponant; praesertim si cogitauerint, quanto maior defectus et periculum bisce non leuibus subsidiis ablatis sit subsequuturum. Caeterum iustum putat sua Serenitas et árendás decimarum suis terminis locatoribus solui, et miseros colonos per milites a vectura decimarum cum iumentis ad usus priuatos nequaquam adigi. De quo utroque sua Serenitas, suae Maiestatis nomine, omnem, quae praestari possit, prouisionem est factura. Quoad victualia Sopronio, pro usu domestico eorum, qui ad latus suae Maiestatis vel suae Serenitatis resident, Viennam deportari solita, caesarea Maiestas in praeterita diéta clementer obtulit, quod requisita, literas passus, iisdem non sit denegatura, qua suae Maiestatis benigna oblatione sua Serenitas Status et Ordines adbuc acquieturos non dubitat. De rebus minutioribus, de villa in villám venum portari solitis, Serenitas sua, si quid bac in parte contra consuetudinem antiquam, noui autem inusitati introductum sit, illud abrogari iubebit. De libera vero rerum ex allodiatura dominorum et nobilium prouenientium eductione caesarea Maiestas nouissime benigne obtulit, quod bac in parte, quantum per fraudes et