Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 6. 1573—1581 (Bp., 1879)

IV. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1580. FEBRUÁR- ÉS MÁRCZIUSBAN

) 1580. FEBRUÁR- ÉS MÁRCZIUSRAN. 403 sua Serenitas nequaquam dubitat, sed interim hoc quoque Statibus et Ordinibus constare potest, multa bona, post id tempus, per donationes regias, per restitutionem multorum bonorum, de quorum dominio, iuxta articulum anni sexa­gesimi noni, coram comissariis ad id deputatis probatum fuerit, et diuersis aliis rationibus, ab arcibus esse auulsa, et militum quoque numerum in plerisque auctum esse, quae omnia et desolationi, ex qua penuria orta est, causam de­disse non difficile est intelligere. Quod ad querelam con­tra consilium bellicum allatam, quod negotiis iusticiae sese immisceat, et capitanei, mandatis inde acceptis, in exequutione turbanda abutantur; informatur sua Serenitas nibil quidem consulto, sed si quid mandatorum ex cancellaria bellica in re­bus ad iusticiam pertinentibus emanatum sit, id fere ad peti­tionem cancellariae Ungaricae factum esse, neque tamen ea mandata aliud continere, quam ut id fiat, quod aequitati et iusticiae consentaneum est; saepe autem violentias magnatum et nobilium, quae neque sine periculo tollerari, neque alia ra­tione tolli possint, eiusmodi mandatis causam dare, quae si cessarent, minus quoque hic querelarum futurum. Quod si ta­men aliquid hactenus legibus et libertatibus regni contrarium admissum esset, sua Maiestas, ne quid eius in posterum am­plius fiat, clementer est curatura, quemadmodum etiam de grauaminibus, in specie contra Rueberum propositis, habita, informatione, per dictos commissarios, et comperta rei veritate, eam statim prouisionem, quae rei conueniat, ipsisque Statibus et Ordinibus merito satisfactura sit. De bonis Derenchinianis ita rem se habere comperit sua Serenitas, quod, mortuo Stephano Derenchenio, bona ipsius per defectum seminis ad fiscum deuoluta sunt. Quae cum a Franci­sco Keuerio, qui eorundem bonorum possessionem matrimonio, inter ipsum et viduam Derenchenianam subsequuto, nactus erat, saepe quidem petita essent, sed nisi longo iuris processu Ca­mera, quae tum ad publicas necessitates praesenti pecunia maximé indigerit, cum dicto Keuero, tanquam possessore dic­torum bonorum, bis conditionibus cum ipso conuenit, ut ac­cepta a Keuerio trium millium florenorum summa, ipse a sua Maiestate, vel fisco in possessione dictorum bonorum per sex­*62

Next

/
Thumbnails
Contents