Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 6. 1573—1581 (Bp., 1879)
IV. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1580. FEBRUÁR- ÉS MÁRCZIUSBAN
1580. YKBÍIUÁlt- KS MÁRCZIUSBAN. 39!) dam abductam venum etiam exponere non fuerint veriti, nomina nunc edantur, cum non sit iusticiae consentaneum, tantam ipsorum insolentiam, petulantiam et malignitatem diutius iusta animaduersione carere. Quoad exauctorandos equites cataphractos et sclopetarios, illorumque in locum Hungaricae solummodo nationis liomines subrogandos, optare quidem et vehementer cupere suam ]\Iaiestatem hoc Hungáriáé regnum in eo statu constitutum, ut praepotenti hosti propriis viribus resistere, externoque militis subsidio carere posset. Cum autem constet, copias Hungaricas eo angustiarum esse redactos, quod aperto bello utcunque virtute et experientia militari valeant, numero tamen hosti tam potenti pares esse non possint. Ideoque milite externo, praesertim aperto bello ingruente, omnino opus sit, qui si ingenii morum et rationis pugnae hostis, regionum quoque non sit gnarus, id quod nouiter conducto omnino evenire necesse est, facile pro sua prudentiaintelligunt Status et Ordines, quam id cum certo regni periculo esset futurum. Cui accedit et hoc non minus consideratione dignum, quod cum ad conseruandas Hungáriáé reliquias ex imperio et caeteris Maiestatis caesareae regnis atque dominiis maior et praecipua subsidiorum pars continuo conferatur, quam graue illis futurum esset, si quidem suarum ditionum liomines a confiniis excluderentur, et quantum ea res ad imminutionem eiusmodi subsidiorum esset habitura momenti. Cum igitur non praesentia militis externi, sed insolentia tam externi quam domestici regnicolis grauis et damnosa sit, ut ea compescatur, enitendum est. In quo sane sua Maiestas et Serenitas, pro virili, neruos suos intendere non praetermittent. Quia autem de cataphractorum Germanorum, qui sub generali capitaneo suae Maiestatis Joanne Ruebero, in partibus superioribus, stipendia merent, insolentia, Status et Ordines tantopere conqueruntur, ut nisi remoueantur, maiora etiam mala timenda putent, sua Serenitas apud Maiestatem caesaream et regiam diligenter intercedet et instabit, ut iidem, si non statim omnes, saltem pro hac vice bona ex parte dimittantur. Quoad militem ex Polonia reuersum, sub protectione atque patrocinio Rueberi, sine seruitio et stipendio ex praeda