Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 6. 1573—1581 (Bp., 1879)

IV. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1580. FEBRUÁR- ÉS MÁRCZIUSBAN

396 A POZSONYI ORSZÁTÍÜÍÜLÉS uinciet, tum vero apud omues mortales benignitatem glo­riamque et aequitatem suam usque ad coelum extollet. Postremo exbibeutur Serenitati Vestrae comitatuum et priuatorum bominum supplices libelli, quaerelarum et graua­minum pleni. In quibus expediendis, ut mature beuigneque Serenitas Vestra se resoluat, Status et Ordines supplicant hu­militer, potissimum vero ad hoc praesens scriptum a Serenitate Vestra matúra expectatur et pia resolutio, ne regnicolae diu­tius haerendo sumptibus exhauriantur, qui eos tanto temporis spacio iam maiori ex parte defecerunt. Kivül .-Replicatio humillima Statuum et Ordinum regni Hungáriáé. Praesentata 10. Mártii 1580. (Eredetije a bécsi állami levéltárban.) VII. 1580. Márczius 14. Emészt fölierczegnek válaszirata, az országgyűlésnek a sérel­mek tárgyában, tett fölterjesztésére. Serenissimus princeps ac dominus Ernestus archidux Austriae etc., dominus noster benignissimus, clementer in­tellexit, quae Status et Ordines inclyti regni Ungariae, ad responsum sacrae caesareae et regiae Maiestatis etc., domini nostri clementissimi, et benignam admonitionem, per suam Serenitatem ipsis Statibus et Ordinibus factam, super graua­minibus ab iisdem ante plures dies propositis, Serenitati suae denuo in mentem reuocanda duxerunt. Non potuit autem suae Serenitati non aliquid considerationis adferre, cum Sta­tus et Ordines hoc sibi persuadere vident, quasi ob hanc causam tot ipsorum querelis et supplicationibus, pro subleuandis suis aerumnis ac calamitatibus, toties exhibitis, locus non fuerit, quod scilicet illorum dictis bactenus nulla fides sit habita; quomodo enim non fuisset praesertim in re, quae et per se satis est omnibus manifesta, et quam caesarea et regia Maie­stas, Serenitas quoque sua, cum tanto animorum suorum do­lore, quotidie audire et intelligere coguntur. Quod si diuino numini ita placuisset, ut facilitas in tollendis ac remouendis malis et aduersitatibus commodisque et ornamentis, tam pu-

Next

/
Thumbnails
Contents