Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 6. 1573—1581 (Bp., 1879)
I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1574. MÁRCZIUSBAN
36 A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS V merosior fiat armatorum collectio, gliscenti malo mature occurrat, et turbulentos illos compescat. Et haec sunt quae Caesarea Regiaque Maiestas, Regni sui Hungáriáé Ordinibus et Statibus, in hoc praesenti Conuentu proponi voluit, eorundem fidelem humilem, et quoad fieri poterit celerem deliberationem ac responsionem expectans. Quod superest, Maiestas sua inclyti Regni priuilegia et consuetudines conseruandi benignam semper curam habitura est. Ac si forte ipsi etiam fideles Ordines et Status, alia habeant, quae ad Regni commodum et utilitatem pertinere, vei in quibus oportuno remedio opus esse censeant : Maiestas eius se illa clementer audituram, ac de iis cum ipsis collaturam, tractaturamque, vei alias ita prouisuram offert, uti Caesareo Regioque suo mimeri, ac rerum qualitati consentaneum esse videbitur. De caetero iisdem fidelibus suis Regnicolis gratiam suam Caesaream et Regiam benigne deferens. (Egykorú irat a bécsi udvari kamara levéltárában.) III. 1574. Márczius 10. Az országgyűlésnek Miksa királyhoz intézett felirata. Summa diligentia et consideratione Domini Praelati, Barones, Magnates, Nobiles, caeterique Status et Ordines Regni Hungáriáé de iis omnibus tractarunt, quae a Maiestate Caesarea et Regia, Domino ipsorum clementissimo ipsis scripto proposita fuerunt; et quamvis nihil ipsis fuisset optatius, quam Maiestatis suae Caesareae praesentiam, quae sane his potissimum turbulentissimis temporibus perquam necessaria esset, intueri, calamitatesque publicas Maiestati suae coram recensere, iisque auertendis remedia postulare: quia tarnen Maiestatem suam Caesaream valetudine aduersa impeditam fuisse, quominus in medium suorum fidelium venire potuerit, Status et Ordines Regni intelligunt, eo aequiore animo absentiam Maiestatis suae Caesareae tolerant, quod Serenissimos Principes et Dominos Rudolphum Regem Hungáriáé, et Ernestum Archiduces Austriae, filios