Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 6. 1573—1581 (Bp., 1879)
IV. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1580. FEBRUÁR- ÉS MÁRCZIUSBAN
382 A POZSONYI ORSZÁTÍÜÍÜLÉS Et primo, quae sua Maiestas caesarea de exterorum capitaneorum et militum ]icentia'commemorat,quod illa propter tardiorem stipendiorum solutionem orta sit, cui tamen sua Maiestas caesarea se maturiore certioreque solutione , quod fieri queat, obuiam ituram benigne refert, et liabita inquisitione in eos, qui deliquisse comperti fuerint, uti bactenus, animaduersuram, deque illatis damnis ex militari stipendio resarciendis curam liabituram; Status quidem et Ordines ipsi non dubitant, Maiestatem suam caesaream tranquillitati et concordia subditorum suorum consulturam; verum, ut pace et venia suae Maiestatis dictum sit, post graues et frequentes omnium ordinum quaerelas, ac multas et varias commissariorum inquisitiones, nullum bactenus plane leuamen sensisse, sed potius aucta et duplicata malorum genera, cum genitu et lachrimis miserae plebis, tolerasse visi sunt. Meminerunt quidem superioribus annis, in superíore Hungaria, ex militum stipendio nonnibil detractum fuisse, ut inde miseris agricolis et colonis illatorum damnorum aliqua refusio fieret; deductum tamen, quod quidem ipsis constet, ad eífectum nihil fűit, ita ut miles irritatus eo ferocior postea in rapiendo fuerit. Atque in primis omnium insolentissime se geruut cataphracti illi, qui persouae supremi capitanei exercitus partium superiorum attributi sunt, quos gregatim per villás circumeundo, et commeatusmiserorum hominum,aut quicquidobuium babent, sine ullo respectu, diripiendo, nunquam vero hostem feriendo, aut depopulationes auertendo, vel militare quid faciendo victitare non est dubium, quamquam ipsi postea integrum suum stipendium, et quidem longe, quam miles Ungarus, uberius, recuperant, sicque fit, ut sua caesarea Maiestas, et inutiles sibi regnoque milites alat, et tamen, cum suo maximo dispendio, illis demum satisfaciat: interea depredatione in eos,qui defendendi erant, nunquam cessante. Qui quidem nisi exautorentur, profecto metuendum est magnopere, ne crescentibus quottidie iuiuriis, irritata rustica plebs arma capiat, a quibus omne id, quo se et paruam familiolam sustentare sólet, aut vi aut furto abripiunt, adeo ut eiusmodi praedam abductam, nonnulli ex eis venum exponant. Eiusdem sunt generis etiam illi, qui colore vestium inter se differunt, et crocei, ac coerulei, rubel et nigri vocantur, qui aliis ut ubique tam isthuc quam