Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 6. 1573—1581 (Bp., 1879)
I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1574. MÁRCZIUSBAN
157 4. MÁRCziusBAsr. 33 Wladislai, qui de processu in causis bonorum per defectum seminis ad fiscum deuolutorum, et a Maiestate Regia in aliquem, ob fidelia sua seruitia, vei aliquo forte respectu, collatorum, instituendo seruandoque certus modus constitutus est. A quo decreto cum hactenus recessum esset, hincque plerumque accidere compertum sit, ut donatarius eiusmodi bonis donatis, vix per totum aetatis suae tempus frui possit; Caesarea Regiaque Maiestas, sua autkoritate regia, statuit, praelibatorum Matthiae et Wladislai Regum decretum in posterum seruandum esse. Alioquin enim, iuxta eum processum, qui nunc in usu est, frustra fierent eiusmodi donationes, cum aetas unius hominis ad unam talem causam terminandam vix sufficiat. De moneta polonica, quae per totum hoc Hungáriáé Regnum adeo peruasit, quod in Comitatibus ad Poloniam vicinis, ac passim in superioribus Regni partibus, vix ulla moneta hungarica inueniri possit, in aliquot dietis decreta edita, attamen hactenus nulli executioni demaudata sunt. Quia vero res ea in magnum Regnicolarum detrimentum vergit, atque ob id etiamnum opportuna prouisione indiget; iccirco Caesarea Regiaque Maiestas benigne censet monetae íIli polonicae certum valorem constituendum, et a fidelibus Regni Statibus idoneas personas ad hoc deputandas esse ; ita, ut eandem monetam post hac, et donec aliud sancitum fuerit, iuxta valuationem eo modo factam, nec aliter expendere, vei accipere cuipiam liceat. In eos vero, qui contrauenire praesumpserint, eiusdem monetae amissionis, ac aliae condignae poenae statuantur. Praeterea ad Caesaream Regiamque Maiestatem iam ab aliquo tempore frequentes perlatae sunt querelae, quod nonnulli domini terrestres, non contenti nonis suis, de medio colonorum suorum ex frugibus et vino perceptis ac aliis proitentibus suis ordinariis, quicquid etiam vinorum post solutionem nonae et decimae, pro usu domestico, solutione dicarum Regiarum ac aliorum censuum, variarumque necessitatum, illi sit residuum, id omne, quocunque etiam exiguo praetio obiecto, pro libitu suo occupari, ac miseris colonis eripi faciant. Quia vero Caesareae Regiaeque Maiestati pium, ac Regio suo of* Magyar Országgyűlési Emlékek. VI. 3