Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 6. 1573—1581 (Bp., 1879)

I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1574. MÁRCZIUSBAN

32 A POZSONYI OliSZÁC.GYULÉS suae, illos puniendi authoritatem et potestatem habeant; quö vei sic tandem in ordinem redigi, et a solitis latrociniis coer­ceri possint. Praeterea, cum satis constet, non minimam huius Regni contra vim tanti liostis, qui eiusdem íidelium Ordinum atque subditorum ceruicibus perpetuo imminet, defendendi tuendique rationem in fortificatione locorum finitimorum consistere; adeoque maximopere necessarium esse, ut munitiones ad re­primendum eiusdem kostis impetum, oportunis in locis coeptae, haud imperfectae relinquantur, sed eae praesertim, quae ali­cuius momenti sunt, quanto citius ad íinem perdncantur, ab­soluanturque; Caesarea autem Regiaque Maiestas, ob im­mensas illas impensas, quae Maiestati eius, tum alias, tum maximé pro eiusdem Hungáriáé reliquiarum defensione et in­columitate, quotidie incumbunt, fortificationibus illis suo aere, ac sine alacri operarum praestatione perficiendis non sufficiat; Maiestas sua, tametsi non deessent graues causae, priori suae in aliquot Conuentibus de octodecim dierum operis factae postulationi insistencli, nicliilominus tamen concessis hactenus duodecim dierum operis gratuitis, benigne contenta, fideles Ordines et Status clementer hortatur et requirit, ut, perpen­sis iis, quae boc loci consideranda se offerunt, ac ante hac saepius ipsis in mentem vocata sunt, huiusmodi duodecim die­rum operas a die, quo proxime decretae cessarunt, ac eo usque donec fortificationes illae absolui poterunt, sine ulla difficul­tate continuandas decernere velint. De conuehendis ad confinia in usum militum praesidi­ariorum victualibus, similiter etiam de vectura bombardarum et aliarum rerum bellicarum, ac de curruum ad id mittendo­rum numero, Maiestas sua ea seruari vult, quae superiorum ac nouissimae quoque dietae constitutionibus liac de re ordi­nata decretaque fuerint. De intertenendis alendisque equitibus continuis, Caesa­rea Regiaque Maiestas superiorum Conuentuum decreta, iuxta eorundem, praesertim vero anni sexagesimi noni decreta, etiamnum seruari vult. Super boc quoque tuleles Maiestatis suae Status et Ordines inclyti Regni liuius deliberare debe­bunt, quomodo scilicet illa personalis insurrectio nobilitatis

Next

/
Thumbnails
Contents