Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 6. 1573—1581 (Bp., 1879)

I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1574. MÁRCZIUSBAN

1574. MÁRCZ1USRAN. 25 Sari a atque oportuna videbuntur. Quod autem iidem fideles sni Regnicolae, Domini Praelati, Barones, Magnates, Nobiles, ac caeteri Ordines et Status, tarn obedienter comparuerint, Caesarea ac Regia Maiestas sua benigno gratoque animo ac­cipit, et quamuis Caesarea Regiaque Maiestas omnino statue­rat, ad diem hunc ipsa quoque praesens adesse, tarnen cum valetudo, qua aliquando affectiore fuit, necdum ita confir­mata sit, ut byberno ac asperiore liocce tempore se eiusmodi itineri sine periculo committere possit, visum est Maiestati suae, ne eorum, quae agenda sunt, tractatio diutius differatur, Maiestatis suae filios cbarissimos, Serenissimos Principes et Dominos, Dominum Rudolphum Regem Hungáriáé etc. et Dominum Ernestum, Austriae Arcliiduces praemittere, ac exhi­bita per eosdem fidelibus Regni Ordinibus et Statibus hac Ma­iestatis suae propositione, fnturae consultationis initium fa­céré, quo mora illa, quam diuturnior Maiestatis suae expecta­tio necessario allatura esset, ipsis Regnicolis, tum ob sumptus, tum, alias tanto minus grauis sit. Sperat autem Maiestas eius, se, recollectis paulo melius viribus, mox subsecuturam, ac de memoratis publicis priuatisque inclyti Regni negotiis ac ne­cessitatibus, cum iisdem suis Regnicolis collaturam esse. Quod vero ad rem ipsam attinet, Caesarea Regiaque Maiestas sua superuacaneum existimat, pluribus verbis re­censere, in quanto periculo atque discrimine huius sui inclyti Regni reliquiae versentur, quantosque earum necessaria tuitio atque defensio sumptus requirat, cum ea ipsis Statibus haud incognita; neque istüd obscurum sit, quam alacriter hactenus aliorum Maiestatis suae Regnorum et Dominiorum haeredita­riorum, tametsi a periculo remotiorum, ipsiusque sacri Imperii Ordines sua huc contulerint subsidia. Quoniam vero illa ne­quaquam sufficiunt, sed fidelium quoque suorum Hungarorum contributione omnino opus est, Caesarea Regiaque Maiestas, sibi plane persuasum habet, iideles Status et Ordines, in pro­mouenda patriae suae, coniugum et liberorum salute et per­mansione, tarn promptos se exhibituros, ut memorati tarn Ma­iestatis suae Regnorum et Dominiorum haereditarioruin, quam sacri Imperii Ordines, ad conferendum in posterum etiam sua auxilia, iuuandamque huius Regni reliquiarum defensionem?

Next

/
Thumbnails
Contents