Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 6. 1573—1581 (Bp., 1879)
I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1574. MÁRCZIUSBAN
ORSZÁGGYŰLÉSI IROMÁNYOK ÉS TÖRVÉNYEK. I. 1573. Deczember 10. Királyi meghívólevél a pozsonyi országgyűlésre. Maximilianus secundus, Dei gracia electus Romanorum Imperator, Semper Augustus ac Germaniae, Hungáriáé, Bohemiae etc. Rex etc. Prudentes et Circumspecti fideles nobis dilecti. Quum publica Regni istius nostri Hungáriáé, parciumque ilii subiectarum negocia requirant, ut ea, quae ad eiusdem ulteriorem defensionem, salutem et permansionem pertinent, Statibus et Ordinibus eiusdem quamprimum in medium proponamus, et habita cum eis super illis omnibus matura deliberacione, ea concludamus, quibus publico Regni eiusdem, fideliumque subditorum nostrorum bono quam optime, rectissimeque consultum esse possit : necessarium esse duximus, ut generalem, liorum ipsorum negociorum causa, Conuentum, pro octaua die festi purificacionis Beatae Mariae Yirginis, hoc est decima die mensis februarii anni proxime sequentis, ad Ciuitatem nostram Posoniensem indiceremus, eique, Deo dante, nos ipsimet praesimus, aut si, quod Deus auertat, aduersa aliqua prohibebimur valetudine, vel aliquid aliud grauioris interueniret impedimenti, loco nostri Serenissimum Principem Dominum Rudolphum Regem Hungáriáé etc., filium nostrum charissimum, mittamus. Quapropter Fidelitati Yestrae firmiter commitimus et mandamus, ut ad generalem eiusmodi Conuentum certos nuncios vestros, cum plena auctoritate agendi et