Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 6. 1573—1581 (Bp., 1879)
III. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1578. FEBRUÁR, MÁRCZIUS ÉS ÁPRIL HAVÁBAN
254 A FOZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS Et primum cle metis Ungar i a e, cum vicinis provinciis controversis, quam quam frequentissime Maiestati suae Caesareae fűit supplicatum, hactenus tamen nulla est facta revisio. Unde multae quotidie injuriae et damna Regnicolis inferuntur. Nam et Zdenko Kawka Moravus, metas Stephani Thelekessy jmo verius Regni Hungáriáé, ac multorum Comitatus Trinchiniensis Nobilium, et praecipue Raphaelis et Nicolai Prechnizky, violenter occupare, et hostilia quaeque tentare ausus est; et familia Nyary villám suam Yerbocz dictam a Moravis maiori ex parte destructam esse, ac Domini Reway metas suas ad Holych pertinentes; item cives Zakolcenses suas similiter metas, per Morauos occupatas conqueruntur; Poloni etiam in Comitatu Scepusiensi et Sáros metas pro se violenter usurpant, et nostratibus erectis furcis suspendium minantur. Austriaci autem in Comitatu Castriferrei diversorum Nobilium terras pro se ademerunt, ut sunt terrae Zekffeolde et Sebefeolde, item metae villarum Heren, Peosze, Chemethe et Nobilium de Eor. Dominus etiam Nadasdy, certas cum Domino Christophoro Puecham de metis controversias habet, quae, per reuisionem Comissariorum utriusque nationis, dignetur Maiestas sua Caesarea, post tot Rognicolarum supplicationes, revidenda et determinanda statuere; et potissimum conroversias dicti Zdenkonis Kawka cum praefatis Stephano Thelekessy et aliis Comitatus Trinchiniensis incolis, ne quod procul dubio timendum est, majus hinc malum oriatur. Capitaneus etiam in Kysmarthon porcionem possessionariam Marcz dictam, quae ad Ungariam, ad Ecclesiam Sancti Michaelis Archangeli de Chorna pertinet, ad Austriam occupare conatur; id quoque Maiestas sua prohibeat, et limites Regni non patiatur alienari. Supplicant etiam omnes Status et Ordines Regni Maiestati suae Caesareae, dignetur Maiestas sua Caesarea benigne decernere, ut Moneta Ungarica Yiennae et in aliis provinciis recipiatur, cum illa nummis Yiennensibus vilior non sit, et ut Talleri pro centum nummis Ungaricis permutentur ; ne Regnicolae sub eodem quo Austriaci Principe viventes, tarn evidens damnum in negocio Monetae patiantur. Ut etiam Tricesimae de rebus Dominorum et Nobilium,