Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 6. 1573—1581 (Bp., 1879)
III. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1578. FEBRUÁR, MÁRCZIUS ÉS ÁPRIL HAVÁBAN
252 A rOZSONVI ORSZÁGGYŰLÉS Principibus reliquerit, acl eos tempore necessitatis ita confugient, ut semper Maiestatem suam Caseream pro suo liege agnoscant, et ne liac de re quiquam im publicas constitutiones inscribatur, bumiliter instent. De victualibus ad Coníinia et Öanisam invehendis, ad Articulos anni 1563. Regnicolae sese referunt. Si tamen praefectus eiusmodi annonae, quis ex Ungaris esset, longe facilius commeatus posset comparari; ii enim qui nunc eam administracionem habent, et linguae et locorum ac Regionuui ignari, non tam facile, quam indigenae in hisce rebus procedere possunt. Itaque Maiestas sua dignetur benigne eiusmodi necessitati prospicere. Quod autem Maiestas sua Caesarea benigne requirit, ut Regnicolae: in negociis ad publicas administrationes pertinentibus, vetere more omisso, non ad praecedentes constitutiones se remittere, sed quae decernerentur claris verbis exprimere, aut si illas confirmandas censerent, easdam praesentibus constitutionibus inserant: Status et Ordines Regni omues fere praecendentium constitutionum articulos ad bellicas administrationes pertinentes, peculiari scripto compraehensos, Maiestati suae bumiliter offerunt, ut eos Maiestas sua quando opus erit, ad manum habere possit; neque tamen hisce Decretis inserantur, ne opus in magnuin excrescat volumen, inque eo conscribendo tempus teratur. In judiciis octavalibus ii observentur modi et termini, qui in Diaeta proxime praeterita constituti fuerunt, quamquam potior pars Judicum ordinariorum et Magistrorum prothonotariorum huic Decreto reclamat, quia incommodo tempore ad Eperyes ire et redire non possunt, non sine periculo valetudinis et vitae. Appellationes autem Maiestas sua Caesarea dignetur revidere, et sub hac Diaeta cleterminare. Quoniam vero Maiestas sua Caesarea benigne postulat, quatuor ad minus ex dominis Consiliariis eligendos, et nominandos, qui Maiestati suae Caesareae et in eius absentia Serenissimo Archiduci Ernesto continue adsint, ut negotia mere Ungarica cum iis tractentur, et quaerelis antea factis occasio adimatur: Maiestati suae Caesareae Status et Ordines liumillime supplicant, dignetur numerum Domiiiorum Consiliari-