Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 6. 1573—1581 (Bp., 1879)

III. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1578. FEBRUÁR, MÁRCZIUS ÉS ÁPRIL HAVÁBAN

222 A. POZSONYI ORSZÁGÖYÍÍLÉS dependent, pro suo arbitrio, constituendi potestas sit, idcirco etiamnum generali edicto perpetuo duraturo statuendum censet, quod deinceps Maiestati suae, tanquam regi Hungáriáé, libe­rum esse debeat, dicatores pro suo arbitrio eligere et cousti­tuere, etiamsi in comitatibus illis, ad quos expedieatur, nulla bona possideant; dummodo tamen nobiles sint, bonaque pos­sessionaria in regno babeant, et ad huiusmodi munus idonei et sufficientes r eper ti fuerint. Et quo in huiusmodi dicae exaetione tanto minor fraudi locus sit, sed debita seruetur aequalitas, caesarea regiaque Maiestas postulat, ut nobiles, dicatoribus ex singulis comita­tibus adiungendi, iuramento astringantur, in connumeratione portarum nihil se in cuiusque fauorem vel gratiam acturos esse. Quodsi insuper absoluta Dieta, illico in singulis comi tatibus sedis nobilium congregatio per vicecomites publicetur ac statim e prima sede dicatores ad connumerationem portarum emittantur, ac subsidii decreti exactio publicetur, literaeque mulctae, quas byrsagionales vocant, vicecomiti per uniuersita­tem nobilium expediantur; eo pacto, ut nisi peracta connume­ratione intra decimum quintum diem, ipsa dica de bonis singu­lorum manibus dicatorum fuerit administrata, vicecomes ad puniendam eiusmodi contumaciam, tum contra negligentes illos, tum etiam dominos terrestres, qui collectam a subditis suis dicam retinere, vel eosdem sub praetextu quod ipsorum domestici sint, a dicae praestatione eximere ausi fuerint, tan­quam fisci regii defraudatores, de facto exire, et per consuetas mulctas seu byrsagia debitae dicae exactionem curare te­neatur. Insuper cum saepe numero vicecomites et iudices nobi­lium, partes officii sui obaudientes, licet mandatis caesareae re­giaeque Maiestatis suae, ac eiusdem camerae Hungaricae literis serio et frequenter requisiti, in administratione dicae nimis tar­de et negligenter procedere soliti sint, hincque fiat ut tot tan­taeque restantiae accumulentur; Maiestas sua caesarea regia­que huic quoque opportunum remedium adhibendum ac statu -endum censet, quod in eiusmodi negligentes officiales, viceco mites et iudices nobilium, per capitaneos Maiestatis suae ani

Next

/
Thumbnails
Contents