Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 6. 1573—1581 (Bp., 1879)
III. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1578. FEBRUÁR, MÁRCZIUS ÉS ÁPRIL HAVÁBAN
218 A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS sidiis conferendis cum eorundem regnorum et dominiorum suorum Ordinibus et Statibus necessario agendum esset. Idcirco suum istud desiderium necessitati postponfcndum, ac non modo Bobemiae regnum, verum etiam cum ab annexis eidem prouinciis, Morauia, Silesia et Lusatia ante susceptum bomagium parum sibi bac in parte polliceri posset, illas quoque sibi ante omnia adeundas esse existimauit. Idque tanto libentius fecit, quod peractis iis, quae cum illis tractanda essent, tanto diutius regno suo Hungáriáé se adfuturum speraret. Cumque demum et quidem mülto, quam Maiestas sua sperarat, et sibi proposuerat tardius, Yiennam rediisset, nibil prius bábuit, quam ut, indicto eiusdem Regni sui Hungáriáé conuentu, cum fidelibus suis Ordinibus et Statibus, iis de rebus, quae ad regni istius reliquias tuendas defendendasque opportuna essent, quanto citius deliberare et statuere posset. Interim vero, dum dies assignatus adesset, nibil praetermisit Maiestas sua, quod ad bunc eundem scopum pertinere iudicauit. Quibus autem de causis conuentum illum aliquoties ac in praesens boc tempus prorogare necesse fuerit, fideles regnicolae ex Maiestatis suae literis prorogatoriis, bac de re ad ipsos emanatis, intellexerunt. Ideoque Maiestas sua easdem boc loci denuo commemorare superuacaneum censet. Sed quod ad rem praesentem attinet, ab iisdem fidelibus suis regnicolis dominis praelatis, magnatibus, baronibus, nobilibus, caeterisque Ordinibus et Statibus, quod tam obsequenter comparuerint, benigno gratoque animo accipit. Quod igitur nunc ad ea, quae in boc publico conuentu deliberanda tractandaque erunt, deueniatur, Caesarea Regiaque Maiestas fidelibus Ordinibus et Statibus plus satis constare existimat, quanto in discrimine buius sui Regni limites constituti sint, ac quo pacto bostis, nulla renouatae pacis seu induciarum ratione liabita, Maiestatis suae ac fidelium regnicolarum arces et castella partim vi occupare, partim dolo intercipere, sique pedem suum longius proferre satagat. Et quamuis praelibatus Maiestatis suae dominus genitor obseruandissimus, diuus imperátor Maximilianus, in eam maximé curam incubuerit, adeoque rationes et vias ad boc opportunas inierit, ut bostili potentiae indies fere invalescenti ob-