Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 6. 1573—1581 (Bp., 1879)
III. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1578. FEBRUÁR, MÁRCZIUS ÉS ÁPRIL HAVÁBAN
ORSZÁGGYŰLÉSI IROMÁNYOK ÉS TÖRVÉNYEK. L 1577. Szeptember 2. Királyi meghívó levél a pozsonyi országgyűlésre. Rudolpkiis secundus, Dei gratia, electus Romanorum Imperator, semper Augustus, ac Germaniae, Hungáriáé, Bobemiae etc. Rex, Arcbidux Austriae, Dux Burgundiáé, Comes Tyrolis etc. Egregii et Nobiles, fideles Nobis dilecti. Postquam, Deo optimo maximo ita disponente, Sacratissimus et Excellentissimus Princeps et Dominus Maximiiianus Romanorum Imperator semper Augustus, ac Germaniae, Hungáriáé, Bohemiae etc. Rex etc., Dominus] et genitor Noster colendissimus felicis memoriae, ex bac vita in illam feliciorem migrauit, No. bis, qui ex diuina benignitate ei successimus, post peractas solenni more, eius exequias, nihil prius ac potius fuit, quam sedulo inuigilare, et incumbere iis, quae ad publicam fidelium subditorum Nostrorum salutem et permansionem pertinuerunt. Et quo magis istiusmodi cura et sollicitudine Regnum Nostrum Hungáriáé indigere perspeximus, eo maiori studio conati sumus, recta in hanc urbem Nostram Viennam primo quoque tempore reuerti, et fidelium nostrorum Hungarorum curam ex propinquo gerere. Verumtamen Nos, tarn in sacro Romano Imperio, quam Regno nostro Bohemiae et annexis ei Prouinciis, sie efflagitantibus reipublicae christianae negotiis, aliquandiu morari oportuit, quibus, ex Dei auxilio ubique dispositis, id quod in summis votis habebamus, huc reuersi sumus , atque hic, considerato praesenti Regni Nostri