Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 6. 1573—1581 (Bp., 1879)

II. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1576. JANUÁR- ÉS FEBRUÁRBAN

160 A POZSONYI OHSZAUGYÜLÉS futura, sed debitam semper ipsorum curam atque rationem babitura sit. Quemadmodum Maiestas Vestra, pro sua pru­dentia, id quod hoc loci conuenire videbitur, optime dispiciet. Locumtenenti autem, quantis a Maiestate Vestra bene­ficiis auctus sit, quantum etiam Maiestas Vestra in ipso íidu­ciae collocatum babeat, in memóriám vocandum, significan­dumque videtur, Maiestatem Vestram sibi omnino persuasum habuisse ipsum pro eo. quo Maiestati Vestrae obstrictus est fidelitatis vinculo, si tale quid agitari sensisset, quod in Maie­statis Vestrae aut meum vilipendium vergeret, eiuscemodi inconuenientiis sese omnibus módis oppositurum, vel saltem in tali casu neutiquam lingua liberiore, sed debita modestia et consideratione usurum fuisse. Similiter Jauriensi etiam episcopo ostendi posset, cum consiliorum illorum ipse sine dubio conscius fuerit, sui fuisse officii tantam ordinum et statuum immodestiam sua authori­tate reprimere, vel saltem cum tela praeuisa minus nocere soleant, ea de re me in tempore praemonere. Et quia ordines ad replicam Maiestatis Vestrae intra biduum vel triduum responsuros confido, rogo Maiestas Ve­stra suam ad querelam statuum resolutionem ita accelerari curet, quo responsum illud anteuertat, Vestraeque Maiestati non suam solum, sed [meam etiam existimationem, ex subli­mitate Maiestatis Vestrae dependentem, pro paterna sua erga me affectione, curae esse appareat. Quod restat, eiusclem Maiestatis Vestrae paterno fauori me filiali studio obsequen­ter commenclo. Datum in arce regia Posonii, die vigesima octaua Januarii, anno Domini millesimo"quingentesimo sept­uagesimo sexto. Eiusdem Sacrae Caesareae ac Regiae Maiestatis vestrae. obedientissimus filius Rudolpkus. Postscriptum. Sacratissime caesar, domine ac genitor obseruandissime. Deputati aliquot a statibus regni, bora cir­citer nona antimeridiana, ex decreto 'senatus mihi exposue­runt, ordines et status accipere, vehementiore ipsorum que­rela me nonnihil offensum esse, id summo ordines dolore af­ficere, protestando, ipsorum mentis plane non esse, nec unquam

Next

/
Thumbnails
Contents