Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 6. 1573—1581 (Bp., 1879)
II. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1576. JANUÁR- ÉS FEBRUÁRBAN
157 6. JANUÁR- ÉS FEBKUÁRBAN. 151 cessaria victus consumere solent. Quo autem dicti comitatus et coloni in eis sessionati, a talibus militum molestiis et damnis tanto liberiores et securiores esse queant; sua Maiestas percommodam viain esse censuit, si ipsiraet comitatus solutionem eam militum in se reciperent, sic yidelicet, ut ipsis vicissim dica regia, et id quod continui auxilii nomine praestant, remittatur. Et quoniam ad kanc propositionem comitatus ultradanubiani, sub supremo capitaneatu magnifici Simonis Forgacli constituti, se non adeo difficiles ostenderunt, et comitatus quidem Posoniensis iam certum numerum, quem intertenere se posse censebat, denominauerit: itaque nuuc sua caesarea Maiestas benigne postulat, ut status de bac re amice et considerate deliberent, tractentque, num ad banc formám intertentio Hungarici militis, si non per totum, attamen maiori ex parte per confinia Hungarica redigi constituique posset. Ubi quidem considerandum babebunt, quandoquidem ista transumptio intertentionis praecipue propter baue causam fiat, quo damnis et molestiis militum, alias inferri per eos solitis, subleuentur. Quod et ipsi non tam exacte ad numerum pecuniarum, qui ex dictis contributionibus ordinarie prouenire sólet, rationes suas et numerum illum militum instituere velint ; sed cum facultatem propinquiorem babeant, militem, pro sua quemque conditione, contentandi pecuniaria solutione, in reliquo tanto facilius sufficere poterunt, ut tanto quoque maiorem numerum militum alendum in se recipiant. Qualiter itaque Status et Ordines Regni rem inuenerint, in quantum etiam deprebendetur se illa summa militum extensura, aut quantum copiarum sub quoque supremo capitaneo boc nomine se intertenere posse existiment, id suae Maiestati deinde indicent et declarent. Secundum est, quod Caesarea Maiestas etiam antea aliquoties diligenter proposuit, per bos elapsos annos nimis clare animaduersum, quam male inter se conueniant ordinis militaris disciplina et spirituális iurisdictio in Ciuitate Jauriensi ; propter quam inter capitulum et milites perpetua iurgia et coutentiones existunt, et eorundem querelis suae Maiestatis Caesareae aures, perpetuo obtunduntur. Unde sequitur, quod nec capitaneus supremus, ibi constitutus, impérium suiini recte