Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 5. 1564—1572 (Bp., 1877)

I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1566. FEBRUÁR- és MÁRCZIUSBAN.

50 A I'OZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS (A királyi tanácsosok észrevétele.) ') In replica suae Ma­iestatis concessa est exemptio trium duntaxat annorum colonis omnino destructis et desolatis; Ulis autem qui ad host.es aufu­gerunt unius saltem anni, et ut testimonio Comitatus sufficienti et, legitimo id comprobetur. Quod ad conuumerationem et exactionem horum duorum llorenorum attinet, statutum est, ut illi exigantur et solvantur eo modo, qui in proxime praeterito conuentu, tempore felicis corouationis suae Maiestatis fűit constitutus. Necesse tamen iudicant Status et Ordines, prouti etiam decernunt, ut noua fiat hoc anno connumeratio, demptis reliquiis regnorum Croa­tiae et Sclavoniae. Nam ab illa quae proxime facta fűit, multae yillae partim sunt combustae, partim vero depopulatae et de­solatae, ita ut numerus colonorum ab illo qui proxime praete­ritis duobus annis fűit, magno numero sit imminutus. (A királyi tanácsosok észrevétele.) In responsione Sta­tuum nulla facta est mentio Croatiae; et considerandum, an hoc in loco exemptionem dicae, vei saltem connumerationis existiment, eam ob causam quod proxime elapso Januario no­viter connumerata dicatur. Quoniam vero conquesti sunt publice in hoc conuentu nonnulli comitatus de graui dicatorum insolentia, qui in exac­tione dicae longe aliter procedunt, quam in articulis contine­tur, seque de publicis constitutionibus nihil curare, cd iuxta eam, quam a camera habeant instructionem procedere velle aperte dicunt. Supplicant itaque Status et Ordines regni, di­gnetur sacra Maiestas sua Camerariis mandare, ut hanc dica­torum insolentiam compescant, neue aliam illis ad exactionem dicae, quam quae publicis constitutionibus sit conformis, dent instructionem ; praeterea ne fratres, affines et seruitores suos constituant dicatores, sed tales qui in comitatu, ubi dicatoris officium peragent, bona habeant. Az iraton több oldaljegyzet van. Áz első így szól: »In margine ha­ben tur correctiones factae et annotatae per consiliarios, qui deliberationi liuius negotii adhibiti fuerunt per serenissinmm archiducem.« Itt ezen oldaljegyzetek cursiv betűkkel vannak nyomtatva.

Next

/
Thumbnails
Contents