Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 5. 1564—1572 (Bp., 1877)

I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1566. FEBRUÁR- és MÁRCZIUSBAN.

r 1566. FEBKUÁII- ÉS MAUCZIUSBAN. 47 judicatis et servatis, de jure servandis, ad fliiem deductis judi­cibusque in eis pronunctiare volentibus,sententiarum pronuuc­tiationem quandoque impedit. De sallariis et expensis praelatis et baronibus, appella­tionibus interfuturis, simul atque sedis judiciariae assessoribus suppeditandis,Camera Hungarica jam ante expressum manda­tum habet, cui Serenitas sua acquiescendum esse censet. Quod praeterea status et ordines iu ea parte, qua de alleviandis subditorum oneribus moniti fuerunt, sese propen­sos declaraverint, id Serenitati suae pergratum accidit, et, non dubitat Serenitas sua, quin in ea parte etiam caesarea et regia Majestas pii ac benignissimi principis officium fac­tura sit. Postremo etiam piacet Serenitati suae, ut contra eos, qui liberam colonorum tansmigrationem impediunt, secundum publicam regni constitutionem procedatur. Quod attinet ad reliquas dati responsi partes et articu­los, in quibus status et ordines libertatem suam laesam, seque ac miseram plebem in his praesertim locis, in quibus exercitus suae Majestatis residet, pressos quaeruntur, ac diversas suas calamitates enumerant, ab eisque sublevari et in libertatibus suis conservari postulaut, ac ad supplicationes privatim pro certis persouis per status et ordines ad caesaream et regiam Majestatem directas: serenissimus princeps nihil magis opta­ret, quam si ad omnia eis ex voto et sententia respondere pos­set. Quia vero gravamina illa talia sunt, ut super illis infor­matione opus sit, nec satis constat Serenitati suae, quid jam antea iu his per caesaream et regiam Majestatem actum aut decretum sit; ideo Serenitas sua et ipsa gravamina et priva­tas eis annexas supplicationes Caesareae et regiae Majestati transmittere, et licet ejus Majestatem alias semper inclinatam sciat gravatis subvenire; nihilominus et ipsa meliori atque poterit modo intercedere velit, ut ejus caesarea Majestas de singulis gratiose, mature et liberaliter statuat et discernat, et ipsi status et ordines gratum et optatum responsum obtineaut. Et his omnibus ita praemissis, hortatur Serenitas sua íideles saepedicti inclyti istius regni Hungáriáé status et ordines, ut consideratis omuium rerum difficultatibus et periculis immi-

Next

/
Thumbnails
Contents