Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 5. 1564—1572 (Bp., 1877)
VI. HORVÁT- ÉS TÓTORSZÁGI GYÜLESEK.1565-1572.
1565—1572. aügaríis, pro uno termino per continuos quatuor dies, iudicentur, et tandem suis modis debitae quoque executioiii demandentur. Iutellexerunt praeterea Status et Ordines praescripti, fideles subditi Suae Caesareae Maiestatis, indictionem et publicationem Dietae seu Conventus horum Regnorum, instar Regni Hungáriáé, sibi reservasse. Cum autem Statibus et Ordinibus suae Sacrae Caesareae Maiestatis fidelibus, libertati apertissime id derogare videtur, neque horum Regnorum conditio cum Hungaris conferenda sit, maxime cum Maiestas sua in Hungaria frequentius personaliter existat, huc vero Reges Hungáriáé aut nunquam, aut admodum raro venire soleant, sed omnia per medium Banorum et Of'ficialium suorum peragere soleant et dignentur; idcirco supplicant humillime, Maiestas sua Caesarea, ingruente summa necessitate Regnorum istorum, huiusmodi Conventum Dominis Banis, instar aliorum Banorum, tempore divorum Regum Hungáriáé praedecessorum suae Maiestatis Caesareae, libere judicare (sie) et pronunciari facere clementer admittat; hoc sibi clementer persvadendo, quod neque ipsi, neque Regnum praescriptum aliud pro rato sint habituri, nisi quod per suam Sacratissimam Maiestatem clementer fuerit confirmatum. Quemadmodum Sacra eius Maiestas Caesarea ipsos Banos in veteri consvetudine, indicendae Regnicolis illorum Regnorum suorum Dietae, clementer conservare velle, sese benigne obtulit; dummodo semper a Banis ipsis hac de re prius admoneatur, et quarumnam rerum tractandarum causa generalis ipsa Dieta indicenda sit, edoceatui\ Item conclusum est, ut Domini Bani per litteras eorum praeeeptorias gentes cunctorum Statuum et Ordinuin praescriptorum, postulante necessitate, contra hostes, iuxta priores constitutiones Regni, levare et insurgere facerent, tam ad generálem quam ad particularem expeditionem, iuxta constitutiones Posonienses, authoritatem plenariam habeant. Item, cum Domini uterque Banus unanimi voto decreve* rint, ut Egregius Joannes iTorchych pro Vicebano utriusque Domini Bani uuus et idem, sigillum quoque authenticum Judiciale apud manus Joannis Petrichevych Yiceprothonotarii