Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 5. 1564—1572 (Bp., 1877)

VI. HORVÁT- ÉS TÓTORSZÁGI GYÜLESEK.1565-1572.

lSß5—1572. őesimas et thelonia extorqueant, sed libere ea perferant et vendant. Status et Ordines id quoque aequum esse censent, ne victualia extra Regnum divendantur, et efferantur per quos­vis; cum autem reliquiae praescriptae Regni nullas fodinas salium babent intra Regnum, sed salibus maritimis uti cogun­tur, pro necessitate buiusmodi, sales pro frumento commutare valeant. Praeemptores vero victualium, iuxta Constitutiones publicas Conventus Posoniensis Anni MDLXIII, puniantur. Item, quod absque scitu Dominorum Banorum ac Capi­tanei Generalis, nemo captiuos et internuntios intromittere in Thurciam audeat, Status et Ordines ipsi decernunt; quod si quis contra egisse inventus, vel aliquis captiuus, qui insciis Dominis Banis vel Domino Capitaneo Generali ingressus fuisse deprebensus fuerit, is de facto capi, si fuerit alicuius ex Regnicolis, sub iurisdictione Dominorum Banorum existenti­bus, Dominis Banis, si vero sub Capitaneatu Domini Gene­ralis Capitanei, ipsi Domino Generali, una cum rebus allatis, assignari et perduci, in quem locum citius poterit, debeat. Si denique aliqui ex Regnicolis et militibus, qui inter* nuntiis vel literis occulta fama tenerent, comperti fuerint, vel qualitercunque litteras in Thurciam, sine scitu Dominorum Banorum et Domini Generalis Capitanei, miserint vel dede­rint, per Dominos Bauos et Dominum Generalem Capitaneum animadvertantur, tanquam proditores fidei cbristianae pu­niantur. Similiter et illi animadvertantur, qui captiuos suos, ad fideiussionem caeterorum concaptivorum Thurcarum, ex car­ceribus emittere, et passim de foro in forum, ex uno loco in alium permittere consveverunt; sicuti et in Civitatibus id fieri consvevit, ut Thurcae per plateas libere diuagentur. Ut tales ca.ptiui, modo superius declarato et decreto, Dominis Banis vel Domino Generali Capitaneo libere in Civitatibus Judices Comitatuum, extra Civitates vero quicunque illos deprehen­dere poterit, deducantur. Stabula quoque in Ciuitatibus, ut Crisii, Kapronczae, Varasdini, Zagrabiae, aliisque locis finitimis per milites prius aedificata, et ex parte niaiori per ipsos cives ^demolita, iterum

Next

/
Thumbnails
Contents