Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 5. 1564—1572 (Bp., 1877)
VI. HORVÁT- ÉS TÓTORSZÁGI GYÜLESEK.1565-1572.
1565 — 1572. 507 Domini Nicolai Tkersacky du Frangepanibus, iuxta limitationem superinde factam, modo et ordine superius declarato et conscripto, deputantar ad munitionem Castri Thersatb in Croatia. TermiDus vero restaurationis praescriptorum oppidorum, fortalitiorum et Arcium finitimarum, ut labores praescripti inchoentur et continuentur, una cum conductura lignorum ac virgultorum, praefixus est feria secunda proxima post festum beati Francisci Confessoris proxime affuturum. Praefecti autem laborum praescriptorum electi et deputati sunt per Status et Ordines Regni: ad munitionem Civitatis Kapronczae Joannes Ruskoczv, Judex Nobilium Comitatus Crisiensis, et alter Judex dictae Civitatis Capronczensis, quibus Dominus Generalis Capitaneus bominem suum ad id sufficientem adiunget. Ad munitionem vero et restaurationem Ivanycb deputatus est Dominus Joannes Forcbycb Vicebanus, cum Stepbano literato Ladomerio. Ad munitionem Castrorum Hraztowycza et Zyzek Dominus Zlwny Banus superintenclet. Ad Prezekam vero, nouum fortalitium in Glyna erigendum deputatus est Wolfgangus Byczy. Similiter ad munitionem Castri et Oppidi Czethyn praefatus Wolfgangus Byczy superintendet. Item ad munitionem Castri Thersatb praefatus Dominus Nicolaus Tersachky superintendet. Qui praescripti laboratores, eundo vel redeundo, et ibidem quoque, vicinis miseris Nobilibus et colonis, ne aliqua damna inferant, secus vero facientes per praefectos laborum severe puniantur. Ad custodiam vero miserorum colonorum et Iaboratorum praescriptorum, Domini Bani cum Domino Generali Capitaneo, mutua habita intelligentia, tam in Sclavoniae quam in Croatiae confiuiis providere faciant. Qui vero ex Dominis et Nobilibus, Statibusque et Ordinibus praescriptis laboratores, in generali Conventu anni proxime praeteriti, ad fortificationem locorum finitimorum non