Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 5. 1564—1572 (Bp., 1877)
V. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1572. SZEPTEMBER- ÉS OKTÓBERBEN.
1572. SZEPTEMBER OKTÓBER 1 3. 471 parte fidelibus suis Regnicolis praeuie prouidit; ideo Status et Ordines Regni aequum et iustum esse censentes, ut Judicia suis temporibus celebrentur, statuunt et concluclunt, quod Comitatibus partium Regni superiorum, ultra citraque Tibiscum existentibus, Judicia in Ciuitate Eperyes celebrentur, quae princípium babeant octauo die festi Beati Georgii Militis et Martiris, ac durent diebus quadraginta, exceptis festis. Praelati vero qui illis Judiciis intersint, erunt Domini Praepositus Leleziensis, vel Yicarius aut Lector Agriensis. Barones vero Dominus Franciscus de Rewa, aut Dominus Gaspar Draskowych, aut Dominus Emericus Forgach. Si autem isti Asses-sores, qui sunt nunc in sede Judiciaria, eo ire non possent, eligantur ibidem per dominos Judices ordinarios, et praestent consuetum iuramentum. Sint autem Assessores utrobique viri literati, latinae linguae non ignari et iurisperiti. Ad reuidendas vero Appellationes partium superiorum, Dominus Locumtenens eo proficiscatur, et eas adiudicet, cui ibidem in Eperyes in reuidendis iisdem Appellationibus adesse debeant, Dominus Episcopus Waradiensis, Dominus Nicolaus de Batbor, ac Dominus Locumtenens Palatinalis, et Dominus Joannes Pethew ac Dominus Gaspar Magochy. Partibus istis et Comitatibus ultra citraque Danubium sitis, quoniam boc anno Judicia celebrari non possunt, ideo anno proxime futuro celebrentur, in hac Ciuitate Posoniensi, ad octauum diem festi Beati Lucae, Euangelistae, quae similiter durabunt diebus quadraginta, exceptis festis diebus. Praelati qui eis iuteresse debebunt sunt: Dominus Electus Episcopus Tininiensis, aut Dominus Praepositus Jauriensis. Ex Baronibus intersint Dominus Franciscus de Rewa, aut Paulus Czobor, siue Emericus de Mere. Appellationes autem harum partium Dominus Locumtenens reuideat cum Dominis Praelatis Domino Episcopo Agriense et Wesprimiense, ac Baronibus Domino Ladislao Banffy, Domino Locumtenenti Palatinali et Domino Michaele de Rewa, ac Domino Joanne Choron; qui si legitime fuerint impediti, Dominus Locumtenens, communicato consilio cum Dominis Consiliariis Maiestatis Caesareae, sibi adherentibus, eligat aliquem idoneuin loco absentis, iuxta Articulos Anni 1567.