Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 5. 1564—1572 (Bp., 1877)

V. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1572. SZEPTEMBER- ÉS OKTÓBERBEN.

466 A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS. Quae omnia, ut Vestra Sacra Maiestas Caesarea benigne expediat et admittat, et eosdem in pristinis suarum libertatum immunitatibus benigne conseruet, iterum atque iterum iidem Status et Ordines regni humiliter supplicant. Postremo humiliter petunt, ut Vestra Sacra Maiestas Cae­sarea ipsis Statibus et Ordinibus regni (quod commodo suo fiat) certum tempus et horam constituat, quando eos de rebus ad bonum publicum pertinentibus audire dignabitur. Eiusdem Vestrae Sacratissimae Maiestatis Caesareae fideles, humiles et obsequentes seruitores Status ac Ordines Regni Ungariae. Kivül: Ad Sacratissimain Caesaream et Begiam Maiestatem. Supplicatio humillima Statuum et Ordinum Begni Ungariae. (Eredetije, Istvánffy irása, egy gyűrű pecsét nyomával, az orsz. ltárban.) VIII. 1572. Október 13. Miksa kir. válasza a pozsonyi országgyűlés második feliratára. Intellexit sacra Caesarea ac Hungáriáé et Bohemiae etc. Regia Maiestas, Dominus noster clementissimus, ex qui­bus causis fideles huius sui Hungáriáé Regni Status et Ordi­nes ad Maiestatis suae scriptum (cuius prolixitas ex eo secuta est, quod Articulis, Maiestati suae per Status magno numero exhibitis, respondendum fuerit), longioribus replicationibus minimé utendum, sed ulteriorem ele plaerisque eorum, quae hinc inde proposita fuerunt, tractationem in aliud tempus ma­gis commodum dilferendum existimant. Cum igitur Maiestas sua ipsamet facile iudicare queat et magnós illos sumptus, qui Statibus hic incumbunt, ipsis per­graues, et hoc vindemiae tempore domo diutius abesse pluri­mis eorum vehementer incommodum accidere, atque insuper pestis quoque in vicinis locis inualescentis accedat metus; Maie­stas eius fideles suos Regnicolas hisce sumptibus, incommoditate et periculis,quoad fieri poterit, quamprimum subleuatos cupiens, ipsorum sententiae et desiderio (dummodo in paucis articulis, qui infra dicentur, et ad Regni commodum, necessariamque

Next

/
Thumbnails
Contents