Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 5. 1564—1572 (Bp., 1877)
V. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1572. SZEPTEMBER- ÉS OKTÓBERBEN.
1572. SZEPTEMBER OKTÓBER 1 3. 459 uentu negotii eius denuo proponendi, ac, quantum per Maiestatem suam praestari posset, ad optatum effectum promouendi curam suscepturam esse; de tredecim item oppidis Scepusieusibus primo quoque tempore redimendis rationem inituram. Id quod Caesarea Regiaque Maiestas sua pollicetur. Sic etiam quoad reuisionem tínium, seu limitum Regni Hungáriáé et Sclavoniae, versus Morauiain et Austriam, Styriamque et Carintliiain, Maiestas eius a íidelibus Statibus etiamnum cognoscere desiderat, quosnam ex illis Commissariis, quos ad reuisionem eiusmodi ab ipsis nominatos, et a Maiestate sua approbatos "fuisse recordatur, deputandos, vel in defunctorum, ac eorum locum, qui revisioni illi vacare non possent, subrogandos, et quo tempore et die eandem singulis in locis instituendam censeant. Ad negotium bonorum Seredianorum quod attinet, Caesarea Regiaque Maiestas quoad bona illa, ad se deuoluta, literas donationis consilio et iudicio iurium Regni peritorum virorum, ac de lege Regni in fauorem pupillorum, ita ut ne iisdem pupillis quicquam praeiudicaretur, expediri curauit; quemadmodum etiam ipse Andreas Balassa buiusmodi literas nomine tutorio ad se recepit, ac proinde Maiestati suae, (quae bac in re nihil commune habet) in iisdem haud quiquam videtur esse immutandum. Super Articulis de prouidendis aliquot Castellis Comitatus Zaladiensis, peculiariter vero de Castello Keztel et Dywin, deinde de intertentione equitum continui, sua Maiestas hanc benignam facit declarationem quod: suae Maiestati quidem cognitus sit locorum illorum periculosus status, quoniam vero sua Maiestas alias quam maximos sumptus inpendere cogitur, ad tamlate patentia, a mari nimirum Adriatico usque in Transsyluaniam, Hungáriáé, et adiacentium Regnorum confinia, quos quidem sumptus pro minori parte ex Regno Hungáriáé, reliquum vero ex proprio fisco et aliis suis Regnis et provinciis colligere debet. Equidem ad tot minora etiam Castella, peculiaribus singula praesidiis prouidenda, sua Maistas, quantumuis propensa, sufficere non posset. Si autem Status Regni, Magnates et Nobiles continui debiti auxilia iusto et pleno suo numero alerent, non solum haec Castella prouisa esse, sed