Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 5. 1564—1572 (Bp., 1877)

V. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1572. SZEPTEMBER- ÉS OKTÓBERBEN.

1572. SZEPTEMBER OKTÓBER 1 3. 449 quantur, propitius largiri velit, Ad ipsos autem íicleles suos Regnicolas quod spectat, Maiestas eius hanc illorum prompti­tudinem, quodque (uti alias semper) ita hoc quoque loci prae clare testati sunt, singularis erga Maiestatem suam, ac eius­dem Serenissimum íilium, Hungáriáé Regem, obseruantiae fidei et executionis Studium, benigno admodum ac grato animo suscipit, seque vicissim eorum omnium, quae ad ipsorum per­mansionem et securitatem pertinebunt, summám semper curam esse habituram clementer offert. In quo quidem Maiestatem eius nec hactenus ullis laboribus vei sumptibus pepercisse < cuiuís abunde constare sibi persuasum habet. Sic etiam Caesarea Regiaque Maiestas existimat, se iu conseruandis et defendendis antiquis Regni legibus, libertati­bus et institutis, qua de re fideles Status et Ordines primo loco supplicant. Regio suo muneri nunquam defuisse. Idem in posterum etiam a Maiestate sua. et Serenissimo eius filio, Hungáriáé Rege, ut qui haud dubie paternis vestigiis institu­turus sit, expectandum esse, ac utrique huiusmodi legum, liber­tatum et institutorum conseruationem, quoad pro praesenti rerum statu uspiani fieri poterit, diligenter ac perpetuo curae fore benigne pollicetur. Caeterum, ubi fideles Status et Ordines conqueruntur, libertates illas multis iamdiu, diuersisque módis labefactari et opprimi caepisse, idque potissimum a peregrinis liominibus ; humiliter supplicando, ut officiales extraneos e medio ipsorum tollat: Caesarea Regiaque Maiestas iisdem Statibus et Ordi­nibus plane persuasum esse cupit, Maiestatem suam nihil ma­gis optare, quam eum esse huius sui Hungáriáé Regni statum ac eas vires, ut, sine externis subsidiis, ad reprimendam nomi­nis ac fidei nostrae Christianae hostium, eiusdem Regni, iam ab aliquot annis miserrime afflicti dilaceratique, ceruicibus perpetuo imminentium, potentiam, ac eas, quae supersunt, reli­quias tuendas defendendasque sufficerent. Eo namque casu Maiestas eius nequaquam passura esset, se toties eadem de re interpellari, sed iampridem ea adhibuisset remedia, quibus hisce querelis suus finis imponi potuisset. Verum, cum rem longe aliter se habere, non sine grauissimo Maiestatis suae ac bonorum omnium dolore manifestum sit, ac ex iis rationibus, 9 M Magyar orszaggy. Emi. V. ** u

Next

/
Thumbnails
Contents