Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 5. 1564—1572 (Bp., 1877)

V. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1572. SZEPTEMBER- ÉS OKTÓBERBEN.

1572. SZEPTEMBER OKTÓBER 1 3. 445 rum Croatie et Sclauonie ac ipsius Domini Tahy inclinati, supplicant humiliter sue Sacratissime Cesaree et Regie Maiestati, ne hoc rusticis ipsis inultum patiatur; sed gratiose concedat ipsi Domino Tahy, ut colonos suos propter lianc rebellionem, de more et iure regni Ungarie, prehabito prius iudicio, secundum iustitiam, ac bonorum et iurisp eritor um virorum adiudicationem, pro eorum merito punire possit; ac litteras obligatorias, quas de illis minimé puniendis dederat, et que ad Maiestatem suam Cesaream per Comissarios misse sunt, ei clementer restituat. In negocio vero Castri eiusdem et Castelli, inter ipsum Dominum Tahy ac Dominam viduam Andree olim Hennigh et eius generös, aut iubeat iuris sum­mariam reuisionem fieri, aut talem modum adhiberi, ne ulte­rius intestina inter eos odia, et capitales inimicitie alantur, Deinde supplicant Status et Ordines Regni penes Domi­nos Ladislaum et Nicolaum Banffy de Lindua, a quibus inteb lexerunt, quomodo maiores ipsorum ante centum quinquaginta annos decimas Capituli Zagrabiensis, ex bonis suis prouenire consuetas, pro certa summa pecunie in perpetuum conduxis­sent, et ab eo toto tempore libere collegissent; nunc tarnen illas Maiestas sua Cesarea ad confinium Canisiense applicare vellet. Quia vero illa bona, alioquin etiam in loco, nec a Tur­cis multum distante, et satis sterili, sita sunt, ipseque Dominus Nicolaus Banffy nulla alia habet, sed ex solis illis se suosque alere et sustentare debet: Maiestas sua Cesarea, ex sua singu­lari pietate et gratia, dignetur earum decimarum pristinum et longa annorum serie continuatum usum. ipsis nunc quoque liberum permittere. De redimendis Castris ad Austriam oppignoratis, et XIII. oppidis Scepusiensibus, item de fmibus seu limitibus Regni Ungarie et Sclauonie versus Morauiam et Austriam, Stiriamque et Carinthiam, Maiestas sua Cesarea dignetur Sta­tuum et Ordinum crebras supplicationes clementer in mentem reuocare. Item terram Zekfeolde vocatam, super cuius obten­tione litere Commissariorum Ungarorum et Germanorum extant, Maiestates sue per Franciscum Scbenak Capitaneum in Kewzegh illis Nobilibus restituendas iubeant, ad quos per­tineut.

Next

/
Thumbnails
Contents