Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 5. 1564—1572 (Bp., 1877)
V. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1572. SZEPTEMBER- ÉS OKTÓBERBEN.
1532. SZEPTEMBER-—OK'lÓBER. 443 Similiter supplicant pro remittendis eiusmodi bonis, que per rebelles Maiestatis suo Cesaree, durante factione Transsyluanica, occupata fueruut, nunc tamen in manibus Capitaneorum Maiestatis sue Cesaree babentur. Ceterum sunt etiam certa bona plurimorum fidelium Maiestatis sue Cesaree, eorumque bene de republica meritorum, que vigore transactionis cum Transsyluanis inite occupata sunt; ut bona Domini Franci sei Dobo, et oppidum Debrecben Domine relicte olim Francisci Terek, ac possessiones vidue olim Egregii Nicolai Bockay et Joannis Tarkany Eradon, Wasad, Ebes, Jowat et alie, ac villa Benedicti Farkas, Gaborian appellata, item bona Georgii et Francisci ac Stepbani Melitb in possessione Halop, et aliis non paucis villis, in Comitatu Bihoriense existentibus; item Stepbani Suliok et Valentini Prepostwary, ac Thome et Petri Kende; atque alia nonnulla in Comitatibus Ugocha, Maramarosiense, Crasna et Zolnok mediocri existentibus, que omnia, magno fidelium regnicolarum detrimento, a Transsyluanis possidentur. Dignetur itaque Maiestas sua Cesarea et regia illos quoque in antiqua libertate conseruare, et talia bona ipsis dementer restitucnda mandare. Puteos salis, qui sunt in oppido Sowar, Maiestas sua Cesarea dignetur legitimis beredibus restituendos mandare; postquam bona, que pro illis, nomine Maiestatis sue offerebantur, sunt aliis collata, et ipsi heredes permutationi, aut venditioni eiusmodi puteorum se consentire posse negant. Constitutiones anni 1556., super libera migratione colonorum, Status et Ordines regni, assentiente Maiestate quoque sua Cesarea, nunc denuo confirmant, et in contrarium decreta, aut decernenda, irrita pronunciant. Jubebit autem Maiestas sua Cesarea benigne baue legem in bonis quoque suis ubique obseruari. Omittere etiam nequeunt, quin supplicent, ut Maiestas sua Cesarea et Regia insolitam tricesime exactionem e medio tollendam et absoluendam mandet. Nam eo insolentie tricesimarum exaetores, tam in superioribus partibus, quam in Sclauonia emerserunt (sic) ut de ouis, pisciculis, allio, cepis, lacte, casco, et similibus minutis reculis, que de uno in aliud forum