Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 5. 1564—1572 (Bp., 1877)

I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1566. FEBRUÁR- és MÁRCZIUSBAN.

15 fi 6. FEBRUÁR- ÉS MÁRCZIÜSBAN. 39 regiaque sua Maiestas certa sit de numero equorum et our­ruum a civitatibus iuxta ac comitatibus, dominisque et nobili­bus suppeditando, quia plurimum refert certum equorum et cuiTuum numerum omni tempore babere in promptu, ne quid ingruente periculo hostili regno inde eueniat incommodi. Cumque praeterea caesarea ac regia sua Maiestas audi­erit, quod multoties soleant oriri contentiones, iurgia ac rixae inter caesareae suae Maiestatis milites et subditos, propter pascua, in quae milites quottannis verno tempore solent equos suos immittere, existimat Maiestas sua caesarea non abs re futurum, quod Ordines et Status regni Hungáriáé diligenti adhibita deliberatione, constituant modum et ordinem, per quem in futurum tales rixae, querelae et grauamina praeca­ueri queant. Caeterum cum inter alia, quae ad reetam cuiusque regni administrationem pertinent, praecipuus locus esse debeat iudi­ciis, seduloque prouidendum necubi iustitiae cursus quocunque modo impediatur seu disturbetur: Maiestas sua caesarea huius quoque rei in hoc conuentu curam suscipiendam esse censet, et propterea Maiestas sua caesarea, posteaquam cogno­vit post nouam illám constitutionem qua decretum est, ut domini praelati et barones iudiciis semper neeessario debeant interesse, iudicia ipsa hacteuus saepius fuisse intermissa, ob necessariam absentiam praelatorum et baronum, censet pro­inde adliibendum esse rationem aliquam, ne inposterum hanc ob causam celebratio iudiciorum impediatur seil retardetur, sed cuilibet expedita iustitia aequa lance administretur. Atque lioc loco caesarea sua Maiestas silentio praeterire non potest, quod licet in decretis diuorum quondam Sigis­mundi, Mathiae et Wladislai regum, constituta sit certa for­mula, secundum quam iuris regii cognitio suscipi et sine mora expediri debeat, hoc tarnen tempore antiquus et legitimus ille Processus in tantum abusum inuolutus sit, ut eiusmodi regii iuris cognitio nunquam nisi ex serie suscipiatur, et in annos plurimos plerumque protrahatur, ita ut fiscus regius, nec ius suum queat vendicare, nec fideles et benemeriti donatarii unquam bonis collatis potiri. Quocirca Maiestas sua caesarea ac regia clementer postulat in hoc publico regni conuentu a

Next

/
Thumbnails
Contents