Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 5. 1564—1572 (Bp., 1877)
V. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1572. SZEPTEMBER- ÉS OKTÓBERBEN.
432 A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS. mensis Augusti proxime praeteriti fuerat praestarida, ac proinde Caesarea Regiaque Maiestas Camerae suae Hungaricae non ita pridem iniunxerit, daret operám, ut si non totam dicam, saltem certam pecuniae summám ad decimum quintum eiusdem mensis Augusti, vel si id fieri non posset, ad primum diem praesentis mensis Septembris colligeret, et pro militum, quibus ea pecunia a nobis destinata erat, solutione in promptu baberet; tamen dicta Camera, quae in eo sollicitando urgendoque nihil studii vel diligentiae praetermisisse, ac tam Comitatus quam dicatores, et Maiestatis suae et ipsius Camerae literis aliquoties requisiuisse constat, non solum parum hucusque efficere potuit, eo, quod tum temporis et ante paucos quidem dies, in multis Comitatibus necdum ea, quae ex publico nouissimae Dietae decreto fieri debet, noua portarum connumeratio absoluta fűit, verum etiam eidem Camerae nostrae a Dicatoribus ultradanubianis indicatum est, exactionem huiusmodi dicae, propter Dominorum, Nobilium, Vicecomitumque ad Serenissimi Hungáriáé Regis coronationem aduentum, esse suspensum, hincque accidit, ut ex primi istius termini dica eo tempore tria tantum florenorum millia ad eandem Maiestatis suae Cameram administrata essent. Quoniam vero res haec in graue Maiestatis suae praeiudicium cedit, atque insuper istud inde sequitur incommodi, quod damna illa et violentiae, de quibus fideles Regnicolae antehac toties conquesti sunt, ob tardiorem huiusmodi militum solutionem, minus etiam caueri et auerti possint: Caesarea Regiaque Maiestas sua fideles Status et Ordines benigne clementerque hortatur et requirit, ut talem modum inire, remque eo dirigere velint, quo et dicti primi termini solutio cliutius non prorogetur, et futuri tres termini, suo quolibet tempore, sine aliquo defectu vel cunctatione, integre praestentur. Praeterea Caesarea Regiaque Maiestas fide digna relatione edocta est, nonnullos Nobiles, nouo quodam modo, in suum ipsorum commodum excogitato, colonos suos a solutione dicae defendere, eo quod terras colonorum, ad sessiones seu fundos pertinentes, ipsis adimant, ac deinde tria, quatuor, vel plura etiam terrarum iugera, pro suo libito, illis concedant, quartamque vel quintam partém frugum, prout cum colonis