Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 5. 1564—1572 (Bp., 1877)

V. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1572. SZEPTEMBER- ÉS OKTÓBERBEN.

ORSZÁGGYŰLÉSI IROMÁNYOK ÉS TÖRVÉNYEK. I. 1572. Június 23. Meghívólevél a pozsonyi koronázási országgyűlésre. Maximilianus Secundus ... Egregii et Nobiles, iideles nobis dilecti. Meminisse pote­stis, qua instantia et sollicitudine in proxime celebrato gene­rali Conventu Posoniensi, iideles nostri uuiversi Status et Ordines regni nostri Hungáriáé unanimiter nobis supplicarint, pro coronanclo in legitimum successorem nostrum, Regem sci­licet Hungáriáé, Serenissimo Principe Rudolpbo Archiduce Austriae etc., filio nostro cliarissimo. Quod tunc ab eisdem omnibus grato et clementi animo accepimus, simulque respon­dimus benigne, eius rei quamprimum ad optatum finem dedu­cendae, nos sedulam curam habituros. Cum igitur nunc quo­que eius animi simus, ne ulterius ea solennia differantur, sed primo quoque tempore rite peragi queant; visum est nobis, ut, quemadmodum in novissimo isto Conventu mentem superinde nostram eisdem fidelibus Statibus significaveramus, ad festum Nativitatis beatissimae Yirginis Mariae proxime futurum, universis fidelibus nostris Praelatis, Baronibus, Nobilibus, caeterisque Statibus et Ordinibus Regni nostri Hungáriáé generalem Congregationem seu Dietam, in Civitate nostra Posoniensi celebrandam, ibidemque ipsam coronationem (quam Deus optimus maximus fortunare velit) debito modo perficien­dam, promulgaremus Cui quidem Dietae nos ipsi, Deo volente,

Next

/
Thumbnails
Contents