Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 5. 1564—1572 (Bp., 1877)

IV. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1572. FEBRUÁR- és MÁRCZIUSBAN.

15 72. FEBRUÁR- ÉS MÁRCZIÜSBAN. 377 debere, dempta Capitaneis aut eorum vices gerentibus aut aliis militibus eosdem cogendi potestate Caesarea Regiaque Maie­stas quae sane miserae plebis incommoda, quod uspiam íieri potest, euitari cupit, fidelium Regnicolarum sententiae eatenus astipulatur, quatenus Vicecomites buic rei sufficiant, ac in eum euentum clausulam illám benigne admittit: quod si Vicecomes nihil efficere queat, eo casu Capitaneus potestatem liabeat milites emittendi, et colonos refractarios et inobedientes ad praestandas operas adigendi; alioquin enim futurum esset, ut coloni, vel quando ipsis libitum foret, vel etiam nunquam ad labores venturi essent, sicque tempus ad aedificandum maximé idoneum frustra periret. De locorum muniendorum limitatione Maiestatis suae displicet, quod celebrati proxime conuentus Posoniensis con­stitutionibus inhaereatur. Verum tamen ipsi Status et Ordines facile aestimare possunt, quod eorum locorum fortiíicationes, quae maioris momenti sunt, ut pote, Canisia, Agria, Tokay, et Zendrew, prae ceteris promouendae sint. Interim tamen Maiestas sua non praetermittet, quin caeterorum quoque loco­rum munitiones, quoad uspiam fieri poterit, haud negligantur. Et quemadmodum Maiestas sua in eadem cum Regnicolis est sententia, quod eae structurae atque aedificia, quae ex lapidi­bus vel lateribus fiunt, longe firmiora magisque durabilia sint quam vel ex terra vel lignis facta, ita Maiestas eius non prae­termittet, quin iis in locis, ubi lapides haberi possunt, structu­ras et munitiones ex illis instituat. Ubi vero materies illa ita subito haberi nequit, utique necessario lignis et terra utendum est, donec lapides siue lateres eo quoque commode apportari poterunt. Supplicant deinde fideles regni Ordines et Status, ut Majestas sua babita ratione eorum, quae per ipsos hoc loci allegantur, a continui equitatus intertentione illos subleuare, et ad belli tempus continuum istud reseruare dignetur. Quo­niam vero alio in loco ipsi Regnicolae innuunt, leuis armatu­rae equites apud ipsos plane in desuetudinem abiisse, atque inde Turcis non minimum excurrendi, ac solitis suis deprae­dationibus miseros subditos infestandi occasionem datam esse, Maiestas sua existimat, vel ob lianc ipsam causam continui

Next

/
Thumbnails
Contents